PL 16, col. 1254

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

29). Et ideo nemo glorietur in operibus, quia nemo
factis suis justificatur: sed qui justus est, donatum
habet, quia per lavacrum justificatus est. Fides ergo
est quae liberat per sanguinem Christi [(Rom. IV, 6)] ;
quia beatus ille cui peccatum remittitur, et venia
donatur. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXIV.
Quod multi Legem, utpote quam Deus condidisset, negabant
abrogandam: aut ex ejus abrogatione utrumque
Testamentum ab eodem Deo non esse colligebant,
id solvi ex illo Apostoli: Lex paedagogus noster
fuit, etc., non enim nisi pueris paedagogum necessarium;
Judaeis igitur tamquam infirmis positam Legem,
cujus praecepta imperfecta fuerunt, sed perfectorum
praenuntia. Postremo ubi obiter in avaritiam

disputatum est, subjicitur ad utrumque Testamentum,
quod per bovem et asinum ab Esaia designatur,
suscipiendum exhortatio.
AMBROSIUS IRENAEO.
1.
Audisti, fili, hodie lectum in Apostolo quia Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justi
ficemur
[(Gal. III, 24)]
. Quo uno absolutas arbitror
quaestiones, quae plerosque movere consuerunt.
Sunt enim qui dicant: Cum Legem Deus Moysi dederit,
quid causae est ut pleraque in Lege sint, quae
per Evangelium jam vacuata videntur? Et quomodo
unus utriusque conditor Testamenti, cum id quod
licebat in Lege, per Evangelium coeperit non licere;
ut est circumcisio corporalis, quae licet etiam tunc
signo data sit, ut circumcisionis spiritalis veritas teneretur;

tamen qua ratione vel in ipso signo fuit?
Cur ista diversitas aestimatur, ut tunc circumcidi
pietas crederetur, nunc 1081 impietas judicetur [(Num. XV, 35)] ?
Deinde sabbati diem feriatum esse
debere observabatur ex Lege; ita ut si quis onus
aliquod lignorum portasset, mortis fieret reus: nunc
autem diem ipsum et oneribus subeundis, et negotiis
obeundis sine poena advertimus deputari. Et
pleraque praecepta sunt Legis, quae praesenti tempore
cessare videntur.
2.
Quid ergo causae sit consideremus; non enim
otiose dixit Apostolus quia Lex paedagogus noster fuit
in Christo [(Galat. III, 24)]
. Paedagogus cujus est,
maturioris, an adolescentis? Utique aut adolescentis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.