PL 16, col. 1253

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

erroris superioris, quo Adam et Eva nexuerant
omnem propriae seriem successionis. Unde et Dominus
quasi obediens venit; ut inobedientiae et praevaricationis
humanae Iaqueus solveretur. Itaque sicut
per inobedientiam peccatum intravit, ita per obedientiam
peccatum solutum est. Unde et Apostolus
ait: Quia sicut per inobedientiam unius hominis peccatores
constituti sunt plurimi; ita et per obedientiam
unius hominis justi constituentur multi [(Rom. V, 19)]
.
9.
Habes igitur unum, quia Lex et superflua fuit,
et facta est non superflua: superflua in eo, quia non
fuisset necessaria, si illam legem naturalem servare
potuissemus: sed quia non servavimus, ista lex per
Moysen necessaria facta est; ut doceret me obedientiam,
et laqueum illum solveret praevaricationis Adae,

qui laqueus totam astrinxit haereditatem. Crevit
quidem culpa per Legem, sed et culpae auctor superbia
soluta est, idque mihi profuit; superbia enim
culpam invenit, culpa autem gratiam fecit.
10.
Accipe aliud. Non fuit necessaria lex per Moysen.
Denique subintravit [(Ibid. 20)] : quod utique non
ordinarium, sed velut furtivum significare videtur introitum;
eo quod in locum naturalis legis intraverit.
Itaque si illa suum servasset locum, haec lex scripta nequaquam
esset ingressa: 1080 sed quia illam legem
excluserat praevaricatio, ac propemodum aboleverat
pectoribus humanis, regnabat superbia, inobedientiaque
sese diffuderat; ideo successit ista, ut nos scripto
conveniret, et omne os obstrueret, ut totum mundum
faceret Deo subditum [(Rom. III, 19)] Subditus autem

mundus eo per Legem factus est, quia ex praescripto
Legis omnes conveniuntur, et ex operibus Legis
nemo justificatur; id est, quia per Legem peccatum
cognoscitur, sed culpa non relaxatur, videbatur Lex
nocuisse, quae omnes fecerat peccatores.
11.
Sed veniens Dominus Jesus, peccatum omnibus,
quod nemo poterat evadere, donavit, et chirographum
nostrum sui sanguinis effusione delevit. [(Coloss. II, 14)] .
Hoc est quod ait: Superabundavit
peccatum per Legem: superabundavit autem gratia
per Jesum [(Rom. V, 20)] ; quia postquam totus mundus
subditus factus est, totius mundi peccatum abstulit,
sicut testificatus est Joannes, dicens: Ecce
agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.