PL 16, col. 1238

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Usque ad tempus parientis
[(Psal. XVIII, 7)]
. Cui advenit
Christus, advenit fecunditas, advenit partus [(Mich. V, 3)] ;
sicut advenit Ecclesiae, quae peperit
plures, quam quae filios habebat: et peperit septem,
id est, legitimos, tranquillos, pacificos. Incipit ergo
concipere anima, et formari in ea Christus, quae receperit
adventum ejus, et pascitur in divitiis ejus;
ut nihil ei desit, ut videntes etiam eam aliae animae
revertantur ad viam salutis.
17.
Et erit ei pax [(Mich. V, 5)]
, sed non potest probari
nisi tentationibus. Tunc enim pax ejus estimabitur
et tranquillitas; cum excluserit vanas cogitationes,
vel compresserit, cum motus omnes edomuerit
passionum insurgentium, cum increbuerint
angustiae, persecutio, fames, periculum, gladius.

Tunc erit, inquit, pax; quia in his omnibus superamus
propter eum, qui nos dilexit, quoniam confidimus
in eo quia neque mors, neque vis tentationum
nos ab ejus divellat charitate et separet [(Rom. VIII,
35)] . Tunc ergo dabit tentationes, ut justi probentur.
Et Dominus quidem dat tentationes ea voluntate,
ut neminem decipi velit: sed quia plerique vincuntur
infirmi tentationibus, qui fortes sunt, probantur.
18.
Tunc illis erit ros a Domino [(Mich. V, 7)]
, tunc
requies: tunc erit anima justi, sicut catulus leonis
in ovilibus pecorum [(Ibid., 8)]
. Quod Evangelico
exemplo ad Christum referre non dubitaverim; quia
ipse dixit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris
sui [(Matth. XIII, 43)]
. Comprimentur enim quadrigae
ejus irrationabiles scilicet impetus et motus

istius corporis [(Mich. V, 10)] ; sedabitur illud: Foris
pugnae, intus timores [(II Cor. VII, 5)]
; sed ubique, id
est, intus et foris, tranquillitas erit: et non erit qui
respondeat et resistat bonae voluntati; quia obedientia
carnis, sublato pariete maceriae, cum fuerint
utraque unum, omnes abolebit discordias [(Ephes.
II, 14)] .
19.
Si qua autem anima infirma, sicut ille secundum
carnem Israel, titubaverit, et ab illa Christi charitate
persecutionibus turbata se aliquantulum separarit,
corripitur atque arguitur quasi infida, quasi
ingrata, quasi incredula, quae liberata a vanitatibus
saeculi, in eas respiciendo reciderit: a qua non munera,
non taurorum sacrificia; sed tantummodo ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.