PL 16, col. 1260

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

quae vel in terra, vel in coelo sunt (qui ideo
descendit, ut impleret omnia), per ejus apostolos,
prophetas, sacerdotes, confirmationem universorum,
et congregationem gentium: finem autem spei nostrae
charitatem ipsius, ut augeamur in ipso per omnia;
quia ipse est caput universorum, ad quem omnes secundum
mensuram operationis in 1086 unum corpus
aedificatione charitatis assurgimus [(Ephes. IV, 15 et seq.)]
4.
Non ergo desperandum quod capiti suo membra
adhaereant; praesertim cum in adoptionem filiorum
Dei ab initio simus praedestinati per Jesum
Christum in ipso: quam praedestinationem probavit,
asserens illud quod ab initio praenuntiatum est, quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori
suae, et erunt ambo in carne una
(Gen. II, 28; Ephes.

V, 31); sacramentum esse Christi et Ecclesiae. Si
ergo Adae et Evae copula sacramentum magnum est
in Christo et in Ecclesia, certum est quod sicut Eva
os de ossibus viri fuit, et caro de carne ejus; et nos
membra simus corporis Christi, os de ossibus, et
caro de carne ejus.
5.
Nulla autem epistola tantum benedictionis increpuit
in plebe Dei, quantum ista, in qua [(Ephes.
I, 1 et seq.)] non solum benedictos nos a Deo, sed in
omni benedictione benedictos et spiritali et in coelestibus
significavit divinae locuples gratiae testis,
et praedestinatos nos in adoptionem filiorum, in Filio
quoque Dei nos cumulatos gratia, abundasse ea ad
cognoscendum mysterium aeternae voluntatis: tum
praeterea in plenitudine temporum cum pacificarentur

omnia in Christo, et quae in terra sunt, et quae in
coelo, sorte nos in ipso constitutos; ut quae Legis
sunt implerentur in nobis, et quae gratiae: cum etiam
secundum Legem electi videremur in juventutis
aetate, quae est vita immaculata, nihil habentes
lasciviae puerilis, et senilis infirmitatis: docti quoque
praelium non solum adversus carnem et sanguinem,
sed etiam adversus omnem militiam spiritalis nequitiae,
quae est in coelestibus, vividis gerere virtutibus [(Ephes. VI, 12)] .
6.
Itaque sicut illis sortito obtigit captarum ex
hoste terrarum possessio; ita nobis cecidit sors gratiae,
ut simus possessio Dei, qui renes possidet
nostros [(Psal. CXXXVIII, 13)] , id est, seminarium
castitatis et temperantiae. Quaeris hanc sortem agnoscere?

Recordare illam quae cecidit super Mathiam,
ut in duodecimum apostolorum numerum
subrogaretur [(Act. I, 26)] . Sed etiam propheta David

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.