PL 16, col. 1271
Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Judaeis [(Exod. XVII, 15 et seq.)] , nec tantae gratiae
nec tantae operationis judices ad salutem fuisse. Illud
enim quicumque acceperunt in deserto, mortui sunt,
praeter Jesum Nave, et Caleb [(Num. XXXII, 12)] : 1096
hoc sacramentum quicumque gustaverit, non morietur
in aeternum. Sanet te Dominus Jesus. Vale.
EPISTOLA LXXX.
Ubi curationem caeci a nativitate ostendit divinae fuisse
potestatis, discipulorum interrogationem reprehendit;
atque nonnullas ejusdem historiae partes memorat
et paucis edisserit.
AMBROSIUS BELLICIO.
1.
Audisti, frater, lectionem Evangelii, in qua decursum
est quod praeteriens Dominus Jesus vidit a generatione
caecum. Ergo si Dominus vidit, non eum
praeterivit [(Joan. IX, 1)] : quare nec nos quidem praeterire
debemus, quem praetereundum Dominus non
putavit; praesertim cum a generatione caecus fuerit,
quod non otiose est positum.
2.
Est enim caecitas, quae plerumque vi aegritudinis
aciem obducit oculorum, eademque temporis spatio
mitigatur: est caecitas, quae humorum infusione
generatur; ea quoque, vitio plerumque sublato, medicinae
arte depellitur; ut cognoscas quia quod iste
sanatur, qui a generatione sua caecus est, non artis
est, sed potestatis. Donavit enim Dominus sanitatem,
non medicinam exercuit; eos enim sanavit Dominus
Jesus, quos nemo curaret.
3.
Quam stolidi autem Judaei, qui interrogant:
Hic peccavit, an parentes ejus
[(Ibid., 2)]
? debilitates
corporum referentes ad merita delictorum. Et ideo
Dominus ait: Neque hic peccavit, neque parentes ejus:
sed ut manifestarentur opera Dei in illo [(Ibid., 3)]
.
Quod enim naturae defuit, creatori competit reformare,
qui auctor naturae est. Unde addidit: Cum in
hoc mundo sum, lux sum hujus mundi [(Ibid.)]
; hoc
est, omnes possunt videre, qui caeci sunt, si me lumen
requirant. Accedite et vos, et illuminamini, ut
videre possitis [(Psal. XXXIII, 6)] .
4.
Deinde quid sibi vult quod is, qui vitam refundebat
imperio, salutem praecepto dabat, dicens mortuo: Exi foras
[(Joan. XI, 44)]
, et egressus est Lazarus