PL 16, col. 1304

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Decease of His Brother Satyrus 1.42 · On the Decease of His Brother Satyrus 1.43 · On the Decease of His Brother Satyrus 1.41

coercitionis affectu, vindicare pollicens, et
lenire desiderans.
42.
Non mediocris igitur prudentiae testimonium,
quae ita a sapientibus definitur: Bonorum primum
esse Deum scire, et verum illud atque divinum pia
mente venerari, illam amabilem et concupiscendam
aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis charitate
diligere. Secundum autem, in proximos a divino
illo fonte atque coelesti naturae derivare pietatem:
quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus.
Neque enim derivare ista in hominum disciplinas,
nisi de coelesti illo divinae legis fonte potuissent.
43.
Quid igitur observantiam ejus erga Dei cultum
praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus

mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea qua
veheretur, navis scopuloso illisa vado, et urgentibus
hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens,
sed ne vacuus mysterii exiret e vita; quos
initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium
sacramentum poposcit: non ut curiosos
oculos inferret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur
auxilium. Etenim ligari fecit in orario, et
orarium involvit collo, atque ita se dejecit in mare,
non requirens de navis compage resolutam tabulam,
cui supernatans juvaretur, quoniam fidei solius arma
quaesierat. Itaque his se tectum atque munitum satis
credens, alia auxilia non desideravit.
44.
Simul fortitudinem ejus spectare licet, qui
fatiscente remigio, non quasi naufragus tabulam

sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.