PL 16, col. 1332

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Decease of His Brother Satyrus 2.61 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.60 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.62

velimus, vel potius quid nolimus dicere. Unde
hoc caput, et vultus iste mirabilis, cujus artificem
non videmus, opus videmus, in varia officia ususque
formatur? Unde forma erectior, status excelsior,
faciendi vis, sentiendi vivacitas, gradiendi
facultas? Ignota certe nobis sunt naturae organa,
sed nota ministeria. Et tu semen fuisti, et tuum
corpus semen est resurrecturi. Audi Paulum, et
disce quia semen es: Seminatur in corruptione, surget
in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget
in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute, seminatur
corpus animale, surget corpus spiritale [(I Cor.
XV, 42 et seq.)]
. Et tu ergo seminaris ut caetera,
quid miraris si resurges ut caetera? Sed illa credis,
quia vides: ista non credis, quia non vides: Beati

qui non viderunt, et crediderunt [(Joan. XX, 29)]
.
61.
Tamen antequam tempus veniat, nec illa creduntur;
non enim omne tempus accommodum ad
resuscitanda semina. Alio triticum seminatur, alio
nascitur: alio vitis inseritur, alio gemmantia sarmenta
pubescunt, luxuriat pampinus, uva formatur:
alio plantatur olea, alio velut alvo gravis et onusta
prole baccarum, fructus sui ubertate curvescit.
Ante vero quam suum cuique tempus adveniat, fetura
restrictior est: nec generationis aetatem habet in
potestate generandi ipsa, quae generat. Nunc informem
situ, nunc fetu nudam, nunc virentem floribus,
nunc arentem ipsam omnium cernas parentem.
Quae utique vellet omnibus se vestire temporibus, nec
umquam aurea segetum aut viridantia pratorum indumenta

deponere: ipsa sui egens, et proventuum suorum,
quae in alios transfuderit, indotata compendiis.
62.
Ergo et nostram resurrectionem et si non credis
fide, non credis exemplo, usu es crediturus. Et
aliis quidem fructibus, ut viti, oleae, pomisque diversis
anni aetas extrema habilis maturandis: nobis
quoque mundi consummatio tamquam extremus
anni finis accommodam resurgendi praescripsit aetatem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.