PL 16, col. 1333

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Decease of His Brother Satyrus 2.63 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.64 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.65

Et bene in consummatione mundi 1151 resurrectio
mortuorum est; ne post resurrectionem
in hoc malum nobis esset saeculum recidendum. Ideo
enim Christus est passus, ut nos ex hoc malo saeculo
liberaret; ne iterum nos hujus saeculi tentamenta
subruerent et obesset renasci, si renasceremur
ad culpam.
63.
Et rationem igitur resurrectionis, et tempus
tenemus: rationem quia in omnibus sibi fetibus aeque
natura respondet, nec in sola hominum successione
degenerat: tempus, quia omnia in anni fine generantur.
Mundi tempora annus unus est. Et quid mirum
si annus unus est, quando dies una est? Una
enim die Dominus operarios conduxit ad vineam, dicens: Quid hic statis tota die otiosi
[(Matth. XX, 6)]
?

64.
Causae originum semina sunt. Semen esse
corpus humanum gentium Doctor asseruit [(I Cor. XV,
42)] . Est ergo substantia resurgendi, quando est series
seminandi. Quod si substantia aut causa non
esset, arduum quisquam putaret Deo unde vellet, vel
quomodo vellet, homines regenerare, qui mundum
ex nulla materia, nulla substantia esse jussit, et
factus est? Coelum aspice, terram intuere. Unde
stellarum ignes? unde orbis solis et radii? unde
lunae globus? unde montium vertices, dura saxorum,
nemorosa silvarum? unde vel diffusus aer, vel
infusae vel superfusae aquae? Sed si haec omnia Deus
fecit ex nihilo ( Ipse enim [(Psal. CXLVIII, 5)] dixit et
facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt ), cur miremur
renasci posse, quod fuerit; cum videamus natum

esse, quod non fuit?
65.
Illud mirum, quod cum resurrectionem non
credant, tamen ne genus pereat hominum, clementi
quadam benignitate prospiciunt; et ideo transire ac
demigrare in corpora dicunt animas, ne mundus intereat.
Sed quid sit difficilius, ipsi asserant, transire
animas an redire: sua repetere, an nova quaerere.
66.
Sed illi dubitent, qui non didicerunt: nos
vero qui legimus Legem, prophetas, apostolos,
Evangelium, dubitare fas non est. Quis enim dubitet,
cum legit: Et in tempore illo salvabitur omnis plebs
tua, quae scripta est in libro: et multi dormientium
in terrae fossis, una apertione exsurgent, hi in vitam
aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem perpetuam:
et intelligentes splendebunt ut splendor firmamenti,

et ex justis multi sicut stellae in saecula [(Dan.
XII, 1 et seq.)]
? Bene itaque dormientium dixit quietem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.