PL 16, col. 1357

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

1173 1. Etsi incrementum doloris sit, id quod
doleas, scribere; quoniam tamen plerumque in
ejus, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus;
eo quod in scribendo dum in eum mentem
dirigimus, intentionemque defigimus, videtur
nobis in sermone reviviscere: signare aliquid de
Valentiniani junioris ultimis cordi fuit; ne aut obliterasse
silentio bene meriti de nobis pignoris memoriam
videremur, atque inhonoratam reliquisse,
aut refugisse incentivum dolendi, cum doluisse
plerumque solatium sit dolentis: simul cum de ipso
aut ad ipsum loquor, tamquam de praesente vel ad
praesentem mihi sermo sit.
2.
Quid igitur primum defleam? Quid primum
amara conquestione deplorem? Conversi sunt dies

nobis votorum nostrorum in lacrymas; siquidem
Valentinianus nobis, sed non talis qualis sperabatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.