PL 16, col. 1358

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

advenit. Et iste tamen vel morte sua voluit
implere promissum; sed nobis acerbissima est facta
ejus, quae exoptabatur, 1174 praesentia. Utinam
adhuc nobis abesset, ut sibi viveret! Sed ille non
passus, cum audiret Alpes Italiae hoste infestari barbaro,
maluit periclitari se, si Gallias derelinqueret,
quam nostro deesse periculo. Magnum crimen
agnoscimus imperatoris, quod Romano voluit subvenire
imperio! Haec causa mortis, quae plena laudis.
Solvamus bono principi stipendiarias lacrymas;
quia ille nobis solvit etiam mortis suae stipendium.
3.
Nec tamen flendi admonitio necessaria. Flent
omnes, flent et ignoti, flent et timentes, flent et
inviti, flent et barbari, flent et qui videbantur inimici.

Quantos iste de Galliis usque huc totius tractu
itineris populorum egit gemitus? Omnes enim non tamquam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.