PL 16, col. 1360

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

deflentis accipitur, quae in obitu Valentiniani bonum
doloris sui effudit unguentum, et vitam ejus
praedicando concelebrat. Cui mors obesse non potuit,
eo quod odor praedicationis universorum ore
celebrabilis fetorem omnem mortis abolevit.
6.
Flet igitur Ecclesia pignus suum, et lacrymae
ejus in maxillis ejus. Quae sit maxilla audi: Qui te
percusserit in maxillam, praebe ei et alteram [(Luc. VI,
29)]
; eo quod in doloresit patiens, ut poeniteat verberantem.
Percussa eras, Ecclesia, in maxilla tua;
cum amitteres Gratianum: praebuisti et alteram,
quando tibi Valentinianus ereptus est. Merito tibi
non in una maxilla, sed in utraque sunt lacrymae;
quia pie germanum utrumque deploras. Ploras igitur,
Ecclesia, et fletu genae tuae velut fluentibus

quibusdam stillicidiis pietatis exundant. Quae sunt
istae genae Ecclesiae? De quibus alibi ait Scriptura: Ut corium malorum granatorum genae tuae
[(Cant. VI,
6)]
. Istae sunt genae in quibus solet nitere verecundia,
pulchritudo fulgere: in quibus aut flos juventae, aut
perfect e aetatis insigne est. In obitu igitur fidelium
imperatorum quidam fidei pudor, quaedam Ecclesiae
verecundia est: et in tam immatura 1176 morte
piorum principum omnis Ecclesiae moestior pulchritudo
est.
7.
Plorat Ecclesia in sapientibus suis, qui velut
caput Ecclesiae sunt: oculi enim sapientis in capite
ejus [(Eccl. II, 14)]
. Plorat in oculis, hoc est, in suis
fidelibus; quia scriptum est: Oculi tui sicut columbae,
extra taciturnitatem tuam [(Cant. IV, 1)]
; eo quod videant

spiritaliter, et noverint ea, quae viderint, tacere
mysteria. Plorat in sacerdotibus suis, qui sunt
sicut genae Ecclesiae, in quibus est barba Aaron [(Psal. CXXXII, 2)] ,
hoc est, barba sacerdotalis, in
quam de capite descendit unguentum. Isti sunt in
quibus est pulchritudo Ecclesiae, in quibus flos ejus
gratior, in quibus aetas perfectior: qui velut cortices
malorum punicorum decorem foris praeferant abstinentia
corporali, intus autem commissam sibi plebem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.