PL 16, col. 1361

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

diversae aetatis et sexus foveant sapientia spiritali,
objecti quidem saeculo ad injurias, sed interna
mysteria dividentes. Plorat in virginibus suis,
quae sunt sicut lilia, et lilia myrrha plena, candorem
integritatis, et mortificatae corporalis illecebrae gloriam
praeferentes.
8.
In his ergo flet, sicut scriptum est: Viae Sion
lugent, sacerdotes ejus ingemiscunt, virgines ejus abductae,
et ipsa indignatur intra se [(Thren. I, 4)]
. Et intra
se quidem indignatur, ad Valentinianum autem
dicit: Assumam te, et inducam in domum matris meae
et in secretum ejus quae concepit me. Potum tibi dabo
a vino operosi unguenti [(Cant. VIII, 2)]
, hoc est, multi
operis, multi odoris unguento a fluxu malorum
granatorum meorum; ut bibat vinum quod laetificat

cor hominis [(Psal. CIII, 15)] , et defluat in eum malorum
granatorum fluxus, in quibus multus et diversus
est fructus. Sermo enim multorum sensuum, et
de diversis Scripturis abundans, sermo angelorum,
sermo apostolorum ac prophetorum, quos uno velut
corio Ecclesia sancta complectitur, malorum fluxus
est granatorum.
9.
Videns haec Valentinianus integrae plena gratiae,
respondet: Misericordiae Domini quod non defecimus;
quia non sunt consummatae miserationes ejus.
Renovabit illas sicut lux matutina [(Thren. III, 12)]
.
Multi sunt gemitus mei, et cor meum defecit. Sors
mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum. Bonus est Dominus
sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum
est sperare in salutare Domini Bonum est viro

cum portaverit jugum grave in juventute sua: sedebit
singulariter, et silebit; quia tulit jugum grave [(Ibid.,
24 et seq.)]
. Et ille quidem se suarum virtutum remuneratione
solatur; eo quod in juventute sua labores
absorbuit, pericula multa toleravit; jugum maluit
grave emendatioris propositi, quam molle illud ac
plenum deliciarum, vivida mentis cervice portare.
10.
Beatus plane qui vel in senectute correxit
errorem, beatus qui vel sub ictu mortis animum
avertit a vitiis. Beati enim quorum tecta sunt peccata [(Psal. XXXI, 1)]
;
quia scriptum est: Desine a malo, et
fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi [(Psal. XXXIII,
15)]
. Quicumque ergo 1177 desierit a peccatis, et

fuerit ad meliora in quacumque conversus aetate,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.