PL 16, col. 1363

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et magnam 1178 induat animo patientiam: dabitque
percutienti maxillam suam, etiam caedis contemnens
injuriam; ut mandatis obsequatur coelestibus.
13.
Magnum est enim vel abstinere a vitiis juventutis
vel eam in ipso juventutis vestibulo derelinquere,
atque ad seriora converti; lubricae enim et perplexae sunt
viae juventutis. Denique Salomon ait: Tria
mihi impossibilia sunt intelligere, et quartum quod non
cognosco. Vestigia aquilae volantis, et vias serpentis in
petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute [(Prov. XXX, 18, 19)]
.
David autem ait: Delicta juventutis
meae et ignorantiae meae ne memineris [(Psal. XXIV,
7)]
. Juvenis enim non solum fragilitate lubricae aetatis
prolabitur, verum etiam ignorantia coelestium mandatorum
plerumque delinquit: cito autem meretur

veniam, qui praetendit ignorantiam. Propheta itaque
dicit: Delicta juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris.
Non dicit: Delicta senectutis meae, et scientiae
meae ne memineris; sed quasi propheta, qui
cito correxerit et emendaverit vitia juventutis, aetatem
ignorantiamque praetendit.
14.
Valentinianus quoque etiam in delicto Prophetae
similis ait: Delicta adolescentiae et ignorantiae meae ne
memineris. Nec solum dixit, sed etiam ante correxit
errorem, quam disceret esse lapsum alicujus erroris.
Itaque dicit: Correctionem juventutis meae ne
memineris. Error in pluribus est, in paucis correctio.
15.
Et quid jam de aliis dicam, qui etiam ludo
juventutis putaverit abstinendum, resecandam aetatis
licentiam, severitatis publicae duritiem molliendam,

lenitatem senectutis in alienis annis deferendam
ei, qui in periculum convicti criminis vocaretur?
Ferebatur primo ludis circensibus delectari:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.