PL 16, col. 1364

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

sic istud abstersit, ut ne solemnibus quidem principum
natalibus, vel imperialis honoris gratia circenses
putaret esse celebrandos. Aiebant aliqui ferarum
eum venationibus occupari, atque ab actibus
publicis intentionem ejus abduci: omnes feras uno
momento jussit interfici.
16.
Audire in consistorio negotia, et Danielis
spiritu, in quibus dubitarent senes, vel personae alicujus
contuitu ducerentur, congruam vero adolescentem
videres senilemque ferre sententiam. Jactabant
invidi, quod praemature prandium peteret:
coepit ita frequentare jejunium, ut plerumque ipse
impransus 1179 convivium solemne suis Comitibus
exhiberet: quo et religioni sacrae satisfaceret
et principis humanitati.

17.
Scenicae cujusdam forma ac decore deperire
Romae adolescentes nobiles nuntiabatur: jussit eam
ad comitatum venire. Missus pretio depravatus, sine
mandati effectu rediit: alterum misit, ne voluisse
emendare vitia adolescentum, et non potuisse videretur.
Datus est obtrectandi aliquibus locus; deductam
tamen numquam aut spectavit, aut vidit. Postea
redire praecepit; ut et omnes agnoscerent irritum
ejus non esse mandatum, et adolescentes doceret
ab amore mulieris temperare, quam ipse qui potuit
habere in potestate, despexerat. Et haec fecit, cum
adhuc non haberet uxorem, et tamen exhiberet sui
tamquam vinctus conjugio castitatem. Quis tam dominus
servi, quam ille sui corporis fuit? Quis tam
aliorum arbiter, quam ille suae censor aetatis?
18.
Quid de pietate ejus loquar? qui cum homines
nobili ortos genere, et locupleti prosapia, quae
cito movere invidiam solet, regiae cupiditatis accusator

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.