PL 16, col. 1365
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
urgeret, praefectus insisteret, respondit ut nihil
cruentum sanctis praesertim diebus statueretur. Et
cum post aliquot dies accusatoris legeretur libellus,
calumniam pronuntiavit, accusatum libere, donec
praefectus cognosceret, observare jussit. Neque ante
aut postea quisquam tanti criminis sub adolescente
imperatore formidavit invidiam. Risit adolescens,
quod robusti metuunt imperatores.
19.
Miserat propter recuperanda templorum jura,
sacerdotiorum profana privilegia, cultus sacrorum
suorum, Roma legatos; et, quod est gravius, senatus
nomine nitebantur. Et cum universi, qui in consistorio
aderant, christiani pariter atque gentiles dicerent
esse reddenda, solus velut Daniel [(Dan. XIII,
45)] , excitato in se Dei Spiritu, arguebat perfidiae
christianos, gentilibus obviabat dicens: Quod pius
frater eripuit, quomodo a me putatis esse reddendum?
cum in eo et religio laedatur et frater, a quo
se nollet pietate superari. 1180
20.
Et cum paterno conveniretur exemplo,
quod sub patre suo ea nullus abstulerat, respondit:
Patrem meum laudatis, quia non abstulit; nec
ego abstuli. Numquid pater meus reddidit, ut me
debere reddere postuletis! Postremo etiamsi pater
reddidisset, frater abstulerat, imitatorem in ea parte
fratris esse me mallem. Aut numquid meus pater
augustus fuit, et frater non fuit? Par utrique debetur
reverentia, et par utriusque est circa rempublicam
gratia. Utrumque imitabor: ut et non reddam quod
pater reddere non potuit; quia nullus abstulerat: et
servem quod a fratre est constitutum. Postulet parens
Roma alia quaecumque desiderat: debeo affectum
parenti, sed magis obsequium debeo salutis auctori.
21.
Quid de amore provincialium loquar, vel quo
eos ipse complectebatur, vel qui ab iis consultori
suo rependebatur, quibus nihil umquam indici passus