PL 16, col. 203

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 1.9

Castitas etiam angelos fecit. Qui eam servavit, angelus
est: qui perdidit, diabolus. Hinc religio
etiam nomen accepit. Virgo est, quae Deo nubit: meretrix,
quae deos fecit. Nam de resurrectione quid
dicam, cujus praemia jam tenetis? In resurrectione
autem neque nubent, neque ducent uxores: sed erunt
sicut angeli, inquit, in coelo [(Matth. XXII, 30)]
. Quod
nobis promittitur, vobis praesto est, votorumque nostrorum
usus apud vos. De hoc mundo estis, et non
estis in hoc mundo. Saeculum vos habere meruit,
tenere non potuit.
53.
Quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam
suam in saeculum cecidisse de coelo,
virgines propter castimoniam in coelum transisse de
saeculo? Beatae virgines, quas non illecebra sollicitat

corporum, non colluvio praecipitat voluptatum! Cibus
parcimoniae, potus abstinentiae docet vitia nescire,
qui docet causas nescire vitiorum. Causa peccandi
etiam justos saepe decepit. Hinc populus Dei
postquam sedit manducare et bibere, Deum negavit [(Exod. XXXII, 6)] .
Hinc Loth concubitus filiarum ignoravit,
et pertulit [(Gen. XIX, 33)] . Hinc inversis vestigiis
filii Noe patris quondam pudenda texerunt [(Gen.
IX, 22)] : quae procax vidit, modestus erubuit, pius
texit, offensurus si et ipse vidisset. Quanta vini est
vis, ut quem diluvia non nudaverunt, vina nudarent!
CAPUT IX.
Ultima virginitatis laus proponitur, avaritiae nimirum
immunitas. Hujus occasione sanctus Praesul sorori
in mentem revocat, quanta sit illius felicitas quae non

cogatur luxui atque vanitati, quibus nupturae mancipantur,
morem gerere.
54.
Quid illud? Quantae felicitatis est, quod nulla
vos habendi cupiditas inflammat? Pauper quod habes
poscit, quod non habes non requirit. Fructus
laboris tui thesaurus est inopi, et duo aera si sola
sint, census est largientis.
54 *. Audi ergo, soror, quantis careas. Nam cavere
quid debeas, nec meum est docere, nec tuum discere;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.