PL 16, col. 204

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 1.9 · Concerning Virgins 1.10

perfectae enim virtutis usus magisterium non
desiderat, sed informat. Cernis ut pomparum ferculis
similis incedat, quae se componit ut placeat, omnium
in se vultus et ora convertens, eo ipso quo studet
placere, deformior; 160 prius enim populo displicet,
quam placeat viro. At in vobis rejecta decoris
cura plus decet: et hoc ipsum quod vos non
ornatis, ornatus est.
55.
Cerne laceras vulneribus aures, et depressae
onera miserare cervicis. Non sunt allevamenta poenarum
discrimina metallorum. Hinc collum catena
constringit, inde pedem compes includit. Nihil refert
auro corpus oneretur an ferro. Sic cervix premitur,
sic gravatur incessus. Nil pretium juvat; nisi
quod vos mulieres, ne pereat vobis poena, trepidatis.

Quid interest, utrum aliena sententia, an vestra vos
damnet? Hinc vos etiam miserabiliores quam qui publico
jure damnantur, quod illi optant exui, vos ligari.
56.
Quam vero miserabilis illa conditio, quod
tamquam mancipii forma venalis, nuptura licitatur;
ut qui pretio vicerit, emat. Tolerabilius tamen mancipia
veneunt, quae saepe sibi dominos eligunt: virgo
si eligat, crimen est; si non eligat, contumelia. Quae
quamvis pulchra sit et decora, et timet et cupit videri:
cupit, ut se charius vendat: timet, ne hoc ipsum
dedeceat quod videtur. Quanta autem votorum
ludibria, et ad procorum eventus suspecti metus, ne
pauper illudat, ne dives fastidiat, ne pulcher irrideat,
ne nobilis spernat!
CAPUT X.
Objicientibus frequentium Ambrosii ad virginitatem
exhortationum nullum fructum esse ut satisfaciat,
adducit exempla cum aliarum virginum, tum Mauritanensium
ac Bononiensium: sed harum imprimis
virtutes ac propagandae virginitatis ardorem laudat.
57.
Dicet aliquis: Tu nobis quotidie virginum canis
laudes. Quid faciam qui eadem quotidie cantito,
et proficio nihil? Sed non mea culpa. Denique de
Placentino sacrandae virgines veniunt, de Bononiensi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.