PL 16, col. 205
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Virgins 1.10 · Concerning Virgins 1.11
veniunt, de Mauritania veniunt, ut hic velentur.
Magnam rem videtis. Hic tracto, et alibi persuadeo.
Si ita est, alibi tractemus, ut vobis persuadeamus.
58.
Quid, quod etiam qui me non audiunt, sequuntur:
qui audiunt, non sequuntur? Nam plerasque
virgines cognovi velle, et prohiberi etiam prodire
a matribus, et quod est gravius, viduis, cum
quibus hic mihi sermo est. Nempe si hominem vellent
amare filiae vestrae, per leges 161 possent eligere
quem vellent. Quibus igitur hominem eligere
licet, Deum non licet?
59.
Contuemini quam dulcis pudicitiae fructus sit,
qui barbaricis quoque inolevit affectibus. Ex ultimis
infra ultraque Mauritaniae partibus deductae virgines
hic sacrari gestiunt; et cum sint omnes familiae
in vinculis, pudicitia tamen nescit esse captiva. Profitetur
regnum aeternitatis, quae moeret injuriam servitutis.
60.
Nam quid de Bononiensibus virginibus loquar,
fecundo pudoris agmine, quae mundanis se deliciis
abdicantes, sacrarium virginitatis incolunt? Sine
contubernali sexu, contubernali pudore provectae
ad vicenarium numerum, et centenarium fructum,
relictoque parentum hospitio, tendunt in tabernaculis
Christi, indefessae milites castitatis: nunc canticis
spiritalibus personant, nunc victum operibus
exercent, liberalitati quoque subsidium manu quaerunt.
61.
Quod si investigandi virgines inoleverit odor
(namque prae caeteris speculandi venatum pudoris
explorant), totis curarum vestigiis praedam latentem
usque ad ipsa cubilia persequuntur: aut si liberior
alicujus volatus affulserit, totis omnes videas assurgere
alis, concrepare pennis, emicare plausu; ut
casto pudicitiae choro cingant volantem, donec albenti
delectata comitatu, in plagas pudoris et indaginem
castitatis domus patriae oblita, succedat.
CAPUT XI.
Ut optabile sit virgini favere parentes suos, eam tamen
laude majori dignam esse, quam iis reluctantibus divinus
amor ad hoc propositum instigaverit. Non
timendam igitur nec vim parentum nec patrimonii
jacturam; quod memorabili nobilis ac piae virginis
facto confirmatur.
62.
Bonum itaque si virgini studia parentum quasi