PL 16, col. 211

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 2.3 · Concerning Virgins 2.2

16.
O quantis illa virginibus occurret, quantas
complexa ad Dominum trahet, dicens: Haec thorum
filii mei, haec thalamos nuptiales immaculato servavit
pudore! Quemadmodum eas ipse Dominus commendabit
Patri; nimirum illud repetens suum: Pater
sancte, istae sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius
hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi
ego sum, et ipsae sint mecum [(Joan XVII, 24)] . Sed
si non solis sibi debent prodesse, quae non solis vixerunt
sibi: haec parentes, haec redimat fratres. Pater
juste, mundus me non cognovit, istae autem me cognoverunt,
et mundum cognoscere noluerunt [(Ibid., 25)] .
17.
Quae pompa illa, quanta angelorum laetitia
plaudentium, quod habitare mereatur in coelo, quae
coelesti vita vixit in saeculo! Tunc etiam Maria

tympanum sumens, choros virginales excitabit cantantes
Domino quod per mare saeculi sine saecularibus
fluctibus transierunt [(Exod. XV, 20)] . Tunc
unaquaeque exsultabit dicens: Et introibo ad altare
Dei mei, et ad Deum qui laetificat juventutem meam [(Psal. XLII, 4)]
.
Immolo Deo sacrificium laudis, et
reddo Altissimo vota mea [(Psal. XLIX, 14)] .
18.
Neque enim dubitaverim vobis patere altaria
Dei, quarum mentes altaria confidenter dixerim,
in quibus quotidie pro redemptione corporis Christus
immolatur. Nam si corpus virginis Dei templum
est, animus quid est, qui tamquam membrorum
cineribus exagitatis, sacerdotis aeterni redopertus
manu, vaporem divini ignis exhalat? Beatae virgines,
quae tam immortali spiratis gratia, ut horti floribus,

ut templa religione, ut altaria sacerdote!
CAPUT III.
Ut Maria vitae informandae, sic Thecla mortis obeundae
exemplar dicitur. Hanc a bestiis ad quas damnata fuerat,
non solum nihil passam, sed e contrario cultam
et adoratam esse. At ne quas superiora exempla deterreant,
recentius quoddam narrandum proponitur.
19.
Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet,
Thecla doceat immolari: quae 167 copulam fugiens
nuptialem, et sponsi furore damnata, naturam
etiam bestiarum virginitatis veneratione mutavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.