PL 16, col. 210

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 2.2

10.
Talem hanc evangelista monstravit [(Luc I,
27)] , talem angelus reperit, talem Spiritus sanctus
elegit. Quid enim in singulis morer, ut eam parentes
dilexerint, extranei praedicaverint, quae digna
fuit ex qua Dei Filius nasceretur? Haec ad ipsos ingressus
angeli inventa domi in penetralibus, sine
comite, ne quis intentionem abrumperet, ne quis
obstreperet; neque enim comites feminas desiderabat,
quae bonas cogitationes comites habebat. Quin
etiam tum sibi minus sola videbatur, cum sola esset.
Nam quemadmodum sola, cui tot libri adessent;
tot archangeli, tot prophetae?
11.
Denique et Gabriel eam ubi revisere solebat,
invenit: et angelum Maria quasi virum specie
mota trepidavit, quasi non incognitum audito nomine

recognovit [(Ibid., 28 et seq.)] . Ita peregrinata
est in viro, quae non est peregrinata in Angelo;
ut agnoscas aures religiosas, oculos verecundos. Denique
salutata obmutuit, et appellata respondit:
sed quae primo turbaverat affectum, postea promisit
obsequium.
12.
Quam vero religiosa in propinquas fuerit,
Scriptura divina significat [(Ibid., 45)] . Nam et humilior
facta est, ubi se a Deo cognovit electam, et
statim ad cognatam suam in montana processit: non
utique ut exemplo crederet, quae jam crediderat
oraculo: Beata enim, inquit, quae credidisti [(Ibid.,
56)]
. Et tribus cum ea mensibus mansit. Tanti autem
intervallo temporis non fides quaeritur, sed
pietas exhibetur. Et hoc posteaquam in utero parentis

exsiliens puer matrem Domini salutavit, prius
compos devotionis, quam naturae.
13.
Inde tot sequentibus signis, cum sterilis pareret,
virgo conciperet, loqueretur mutus, adoraret
magus, exspectaret Simeon, sidera nuntiarent,
Maria mobilis ad introitum, immobilis ad miraculum: Conservabat,
inquit, haec omnia in corde suo [(Luc. II, 19)]
.
Quamvis mater Domini, 166 discere
tamen praecepta Domini desiderabat: et quae Deum
genuerat, Deum tamen scire cupiebat.
14.
Quid, quod annis quoque omnibus ibat in
Hierusalem solemni die paschae, et ibat cum Joseph? [(Ibid., 41.)]
Ubique in virgine comes singularum
virtutum est pudor. Hic individuus debet esse virginitati,
sine quo non potest esse virginitas. Nec ad templum

igitur Maria sine pudoris sui custode processit.
15.
Haec est imago virginitatis. Talis enim fuit
Maria, ut ejus unius vita omnium sit disciplina. Si
igitur auctor non displicet, opus probemus; ut quaecumque
sibi ejus exoptat praemium, imitetur exemplum.
Quantae in una virgine species virtutum
emicant? Secretum verecundiae, vexillum fidei, devotionis
obsequium: virgo intra domum, comes ad
ministerium, mater ad templum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.