PL 16, col. 224

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 3.4 · Concerning Virgins 3.3

strepitus quievisse. Silent igitur paludes,
homines non silebunt? Et irrationabile animal per
reverentiam recognoscit, quod per naturam ignorat:
hominum tanta est immodestia, ut plerique deferre
nesciant mentium religioni, quod deferunt aurium
voluptati?
CAPUT IV.
Recitata Liberii exhortatione, sororis virtutes laudat
Ambrosius, maxime vero jejunium illius, quod tamen
ut tantisper remittat, alternisque exercitiis mentem
colat, hortatur, adductis in eam rem exemplis elegantissimis.
Praeterea ipsam ad preces frequentandas,
orationem Dominicam et psalmos noctu etiam
repetendos, recitandumque antelucanis horis symbolum
urget.
15.
Haec tecum sanctae memoriae Liberius: quae
apud alios majora veris, apud te 178 minora
exemplis; ita omnem disciplinam non solum virtute
adaequasti, sed etiam aemulatione vicisti. Namque
jejunium in praeceptis habemus, sed singulorum dierum:
tu autem multiplicatis noctibus ac diebus, innumera
tempora sine cibo transigis; et siquando rogaris
ut cibum sumas, paulisper deponas codicem,
respondes illico: Non in pane solo vivit homo, sed
in omni verbo Dei [(Matth. IV, 4)]
. Ipse epularum
usus cibis obviis; ut edendi fastidio jejunium desideretur:
potus e fonte, fletus in prece, somnus in
codice.
16.
Haec junioribus convenere annis, donec mens

aevi matura canesceret: ast ubi domiti trophaeum
corporis virgo sustulerit, moderandum labori, ut
magistra suppari servetur aetati. Cito fecundis
onerata palmitibus emeritae aetatis vitis crepat, nisi
aliquando reprimatur. Eadem tamen donec adolescit,
exuberet, et inveterata putetur; ne silvescat
sarmentis, aut fetu nimio exanimata moriatur. Bonus
agricola optimam vitem et fotu terrae cohibet,
et defendit a frigore, et ne meridiano sole uratur,
explorat. Agrum quoque vicibus exercet: vel si
non patitur otiosum, diversa alternat semina, mutatis
ut fetibus arva requiescant. Tu quoque, virgo
veterana, pectoris tui colles diversis saltem seminibus
sere, nunc alimoniis mediocribus, nunc jejuniis
parcioribus, lectione, opere, prece; ut mutatio laboris

induciae sint quietis.
17.
Non totus messem generat ager. Hinc de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.