PL 16, col. 225

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Virgins 3.4 · Concerning Virgins 3.5

collibus vineta consurgunt, illic purpurascentes cernas
olivas, hic olentes rosas. Saepe etiam relictis
aratris, ipse validus agricola digito solum scalpit,
ut florum deponat radices: et asperis manibus
quibus luctantes inter vineta flectit juvencos, molliter
ovium pressat ubera. Eo quippe melior ager est,
quo numerosior fructus. Ergo et tu boni agricolae
exemplum secuta, non perennibus jejuniis tamquam
depressis vomeribus humum tuam findas. Floreat in
hortis tuis rosa pudoris, lilium mentis, et irriguum
sacri sanguinis violaria bibant fontem. Vulgo hoc
ferunt: Quod velis prolixe facere, aliquando ne feceris.
Debet esse aliquid, quod Quadragesimae diebus
addatur: sed ita, ut nihil ostentationis causa
fiat, sed religionis.

18.
Oratio quoque nos Deo crebra commendet.
Si enim propheta dicit: Septies in die laudem dixi
tibi [(Psal. CXVIII, 164)]
, qui regni erat necessitatibus
occupatus; quid nos facere oportet, qui legimus: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem
[(Matth.
XXVI, 41)]
? Certe solemnes orationes cum gratiarum
actione sunt deferendae, cum e somno surgimus,
cum prodimus, cum cibum paramus sumere, cum
sumpserimus, 179 et hora incensi, cum denique
cubitum pergimus.
19.
Sed etiam in ipso cubili volo psalmos cum
oratione Dominica frequenti contexas vice, vel cum
evigilaveris, vel antequam corpus sopor irriget; ut
te in ipso quietis exordio rerum saecularium cura liberam,
divina meditantem somnus inveniat. Denique

etiam qui primus philosophiae ipsius nomen
invenit, quotidie priusquam cubitum iret, tibicinem
jubebat molliora canere, ut anxia curis saecularibus
corda mulceret. Sed ille, sicut is qui laterem lavat,
saecularia saecularibus frustra cupiebat abolere; magis
enim se oblinibat luto, qui remedium a voluptate
quaerebat: nos autem terrenorum vitiorum colluvione
detersa, ab omni inquinamento carnis mentium
interna mundemus.
20.
Symbolum quoque specialiter debemus tamquam
nostri signaculum cordis antelucanis horis
quotidie recensere: quo etiam cum horremus aliquid,
animo recurrendum est. Quando enim sine
militiae sacramento, miles in tentorio, bellator in
praelio?
CAPUT V.

Ad lacrymas fundendas hortatus Davidis versiculo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.