PL 16, col. 231
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Virgins 3.7
nulla tentavit ubi gressum figeret: anxiae
cum terra occurreret, offensae vado, laetae profundo.
Videres piam matrem stringentem nodo manus,
gaudere de pignore, timere de casu, ne sibi filias vel
fluctus auferret. Has tibi, inquit, hostias, Christe,
immolo praesules castitatis, duces itineris, comites
passionis.
36.
Sed quis jure miretur tantam viventibus fuisse
constantiam, cum etiam defunctae immobilem stationem
corporum vindicaverint? Non cadaver unda
nudavit, non rapidi cursus fluminis volutarunt. Quin
etiam sancta mater licet sensu carens, pietatis
tamen adhuc servabat amplexum: et religiosum
quem strinxerat, nodum nec in morte laxabat; ut
quae religioni debitum solverat, pietate haerede
moreretur. Nam quas ad martyrium junxerat, usque
ad tumulum vindicabat.
37.
Sed quid alienigenis apud te, soror, utor
exemplis, quam haereditariae castitatis inspirata