PL 16, col. 242
De viduis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Widows 4 · Concerning Widows 5
conducunt. In hoc Ecclesiae est opulens disciplina,
quod quos praeferat, habet: quos rejiciat, non habet;
atque utinam habere numquam possit! Ita igitur
virginitatem praedicavimus, ut viduas non rejiceremus:
ita viduas honoramus, ut suus honos conjugio
reservetur. Non nostra hoc praecepta, sed
divina testimonia docent.
24.
Reminiscamur itaque quemadmodum Maria,
quemadmodum Anna, quemadmodum Susanna laudentur.
Sed quoniam non laudes earum tantummodo
praedicandae sunt, sed disciplinae etiam sunt
sequendae, reminiscamur ubi Susanna [(Dan. XIII, 7)] ,
ubi Anna [(Luc. II, 38)] , ubi Maria [(Luc. I, 28)] sint
repertae: et advertamus quemadmodum singulae
aptis laudibus praedicentur, et ubinam commorentur:
nupta in paradiso, vidua in templo, virgo in
secreto.
25.
Sed in illis tardior fructus, in virgine maturior:
illas senectus probat, virginitas laus aetatis est; nec
adjumenta quaerit annorum, quae omnium est fructus
aetatum. Adolescentiam decet, juventutem ornat,
amplificat senectutem: omnique aevo habet justitiae
suae canos, maturitatem gravitatis, velamen pudoris,
quae devotionem non impediat, religionem augeat.
Advertimus enim ex sequentibus quia quotannis
in die solemni Paschae sancta Maria cum Joseph
Hierusalem petebat [(Luc. II, 41)] . Ubique impigra
devotio, ubique assiduus Virgini comes pudoris adjungitur.
Nec inflatur Domini mater, quasi secura de
meritis: sed quo meritum magis agnovit, eo votum
uberius exsolvit, officium copiosius detulit, munus
religiosius vexit, mysticum tempus implevit.
26.
Quanto igitur vos magis convenit intentas esse
studio castitatis, ne locum sinistrae relinquatis opinioni,
quae pudicitiae testimonium in solis habetis
moribus! Virgo enim, licet in ea quoque major sit
morum praerogativa quam corporis, calumniam tamen
integritate carnis abjurat; vidua, quae probandae
subsidium virginitatis amiserit, non in voce obstetricis,
sed in suis moribus habet castitatis examen.
Docuit igitur Scriptura quam attentus viduae esse
debeat et religiosus affectus.
193
CAPUT V.
Liberalitatis erga pauperes exemplum in vidua Evangelica
proponitur, cujus duo minuta largioribus divitum
donis ostenduntur esse potiora. Docetur etiam
hisce duobus minutis utrumque Testamentum signatum
esse. Quis ille thesaurus sit, unde magorum
exemplo tria munera, aut Evangelicae viduae instar,