PL 16, col. 244

De viduis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Widows 6 · Concerning Widows 5

Habes et tu thesaurum hunc, si in te requiras: Habemus
enim thesaurum in vasis fictilibus [(II Cor. IV,
7)]
. Habes aurum quod conferas; non enim renitententis
metalli pretium de te Deus exigit, sed illud
aurum quod in judicii die nequeat ignis exurere. Nec
dona pretiosa deposcit, sed odorem fidei, quem altaria
tui cordis exhalent, et religiosae mentis spiret
affectus.
31.
Ex hoc igitur thesauro non solum magorum
tria munera, sed etiam duo viduae aera promuntur,
in quibus integra coelestis imago regis effulgeat,
splendor gloriae ejus, et imago substantiae. Bona et
illa plane laboriosa stipendia castitatis, quae de suo
opere, quotidianoque penso, conferat vidua, nocturnis
pariter ac diurnis jugi exercens labore pensa

temporibus, et pudicitiae quaestuosae pervigili opere
mercedem congregans; ut intemeratum defuncti conjugis
cubile custodiat, alere dulces liberos possit,
ministrare pauperibus. Haec est praeferenda divitibus:
haec est quae Christi judicium non timebit.
32.
Hanc aemulamini, filiae: Bonum est enim aemulari
in bono. Aemulamini meliora charismata [(Gal. IV,
18)]
. Spectat vos Dominus semper; spectat, inquam,
Jesus, cum ad gazophylacium accedit, et de bonorum
operum mercedibus stipem putatis egentibus
conferendam. Quantum est igitur ut aera tua conferas,
et Christi corpus acquiras! Noli ergo vacua
prodire in conspectum Domini Dei tui, vacua misericordiae,
vacua fidei, vacua castitatis; non enim
inanes Dominus, sed virtutibus opimas spectare Jesus

et laudare consuevit. Videat te adolescentula laborantem,
videat ministrantem. Haec est enim merces
quam Deo debes, ut de aliarum quoque profectibus
mercedem tuam Deo conferas. Nulla merces Deo
melior, quam ea quae habet pietatis munera.
CAPUT VI.
In Noemi exemplum viduae ex nuru ad virtutem abs
se instituta fructum capientis ob oculos ponitur. Hinc
colligitur numquam defutura bonae viduae necessaria
subsidia. Quod si tristior videatur illius vita, tunc
beatiorem illam esse, cum ipsi a Domino gaudia sint
promissa: quo loco nonnulla de lacrymarum utilitate
disputantur.
33.
An vero mediocris tibi vidua illa videtur

Noemi, quae viduitatem suam messis manipulis sustentabat
alienae, quam aevo gravem alebat nurus [(Ruth II, 2 et seq.)] ?
Nam hoc quoque et ad subsidium
et ad gratiam proficit viduarum, ut ita instituant
nurus suas, quo possint in his maturae habere
subsidium senectutis; et quasi stipendium magisterii,
mercedem quoque suae capere disciplinae. 195
Etenim quae bene instituerit, bene erudierit nurum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.