PL 16, col. 376

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Quaenam sit remedii quod adhibere cupit, difficultas
atque ratio: suadere se ut ad poenitentiam non qualemcumque
illa confugiat, sed congruam; cujus
actus interior, nec non exteriora signa hic memorantur.
Porro ejusdem beneficio fore, ut illa aeternae
poenae immunitatem obtineat; si tamen eo in se
fuerit severior, quo peccatum minus libere sit confessa.
Ad quod etiam futuri judicii atrocitate ipsam
accendit.
32.
Cupio prodesse, sed subvenire non possum;
quia totum caput in dolore, et totum cor in moestitia: a
pedibus usque ad caput, sicut ait Esaias, non est malagma
imponere [(Esai. I, 5, 6)]
. Infirmitas tua omne

humanae medicinae exclusit auxilium. Et licet tam
boni quam mali justa indignatione permoti, te omni
depopulatione dignam, te omni tormentorum genere
discruciandam judicent, morte mulctandam,
aut ignibus exurendam: ego tamen qui scio graviora
facinorosis servari tormenta, et sine fine impias
animas cruciatus manere, non temporales utique,
sed aeternos; aliis te volo cruciatibus affici,
profuturis utique, non animam perdituris.
33.
Ergo secundum divinam sententiam dabo
consilium; solum enim et unicum tentandum est
remedium illud, quod divina vox per Ezechielem
miseris porrigit: Nolo, inquit, mortem peccatoris,
quantum ut convertatur, et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)]
.
Et iterum post haec inquit Dominus, dixi: Convertere

ad me. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus
non est ibi? Quare non ascendit sanitas filiae
populi mei [(Jerem. VIII, 22)]
? Haec utique dicta
poenitentiam sapiunt, hae sententiae Dei vocant ad
poenitentiam peccatores: poenitudo enim lapsis
necessaria est, sicut vulneratis sunt necessaria medicamina. 314
34.
Sed quanta putas, et qualis necessaria
poenitentia? Quae aut aequet crimina, aut certe excedat.
Vide ergo si simplex hoc peccatum adulterii
est, an duplex sit pro illa nece quae facta dicitur in
occulto: et secundum conscientiae molem exhibenda
est poenitentiae magnitudo. Poenitentia ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.