PL 16, col. 380
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
tui propositi immemor, et judicii divini contempior?
Melius fuerat omnino te non fuisse natum, quam sic
natum, ut te sibi gehenna proprium filium vindicaret.
40.
Et licet te ipsa conscientia sceleris agat per diversa
praecipitem ( fugit enim impius [(Prov. XXVIII,
1)]
, nemine persequente se ), licet te dirae imagines
peccati dormientem quoque perterreant, non solum
vigilantem; tamen ne quid a pastore ovi morbidae,
vel moriturae medicaminis denegatum sit, do consilium.
Petas ultro carcerem poenitentiae, obstringas
catenis viscera, animam tuam gemitibus jejuniisque
crucies; sanctorum petas auxilium, jaceas sub pedibus
electorum; ut non tibi cor impoenitens thesaurizet
iram in die irae et justi judicii Dei, qui reddet
unicuique secundum opera sua [(Rom. II, 5, 6)] . Nec
te in eorum numerum constituas, quos luget Paulus: Qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super
immunditia et fornicatione et libidinibus quas gesserunt [(II Cor. XII, 21)]
.
41.
Nec tibi de multitudine peccantium similium
blandiaris, et dicas: Non solus hoc ego egi, multos
habeo socios: sed recogita, quia multitudo sociorum
impunitatem non facit criminum. Nam in Sodoma
et Gomorrha et in totis quinque civitatibus
innumerabiles utique habitabant populi, et omnes
pariter qui libidinose corpora sua tractaverunt,
igneis imbribus conflagrarunt [(Gen. XIX, 25)] : solus
autem Loth de illo inevitabili incendio evasit [(Ibid.,
29)] ; quia ab illa turpitudine se alienum praestiterat.
42.
Exclude ergo vel nunc, infelix, de corde tuo
blandimenta serpentis, et luctu, et fletibus continuis,
dum in corpore tuo immundo anima illa tenebrosa
versatur, remedium tibi in die necessitatis
acquire, semper ante oculos tuos habens Apostoli
sententiam: Quia omnes nos oportet manifestari ante
tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis
sui secundum quod gessit, sive bonum, sive malum [(II Cor. V, 10)]
.
317
CAPUT X.
Ad virginem lapsam demum rediens, illi concitatas