PL 16, col. 389

De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Mysteries 1.1 · On the Mysteries 1.2 · On the Mysteries 1.3

325
CAPUT PRIMUM.

Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat,
subjecturum se mysteriorum expositionem spondet.
Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam
aggreditur apertionem, quam a Christo ipso
olim celebratam demonstrat.
1.
De moralibus quotidianum sermonem habuimus,
cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur
praecepta; ut his informati atque instituti
assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter
carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati
per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos
deceret.
2.
Nunc de mysteriis dicere tempus admonet,
atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam

ante baptismum si putassemus insinuandam nondum
initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur.
Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux
mysteriorum infuderit, quam si eam sermo aliquis
praecucurrisset.
3.
Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.