PL 16, col. 401

De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Mysteries 7

37.
Christus autem videns Ecclesiam suam in
vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae
libro prophetae [(Zach. III, 3)] , sordida vestimenta
susceperat, vel animam regenerationis lavacro
mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima
mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae [(Cant. IV, 1)]
;
in cujus specie Spiritus sanctus descendit
de coelo [(Luc. III, 22)] . Formosi oculi sicut
columbae, quia in ejus specie Spiritus sanctus descendit
de coelo.
38.
Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae
ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant,
et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia
tua [(Cantic. IV, 2, 3)]
. Non mediocris ista laudatio.
Primum dulci comparatione tonsarum; capras

enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in
praeruptis securas cibum capere: deinde cum 335
tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi comparatur
Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes,
quae per lavacrum superflua peccata deponant,
quae mysticam fidem et moralem gratiam
deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur.
39.
In iis formosa est Ecclesia. Unde ad eam Verbum
Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et
reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.
Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis,
et pertransibis a principio fidei [(Ibid., 7, 8)]
; eo
quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.