PL 16, col. 402

De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: On the Mysteries 7

ad Christum. Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis
tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera
tua botris
[(Cant. VII, 6, 7)]
.
40.
Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater,
mihi lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris,
osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam
te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum
ejus quae concepit me. Docebis me [(Cant. VIII, 1, 2)]
.
Vides quemadmodum delectata munere gratiarum,
ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus
suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc
suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus
Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum
fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat

provocari.
41.
Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae
studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae;
quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad
Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut
sigillum in brachium tuum [(Ibid., 6)]
; hoc est, decora
es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum;
336 quo fides
tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua
luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem
facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur,
quam multa aqua excludere, flumina undare non
possint [(Ibid. 7)] .
42.
Unde repete quia accepisti signaculum spiritale,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.