PL 16, col. 403
De mysteriis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: On the Mysteries 8 · On the Mysteries 7
spiritum sapientiae et intellectus, spiritum
consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque
pietatis, spiritum sancti timoris [(Esai. XI, 2)] : et serva
quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit
te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in
cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti [(II Cor. V, 2)] .
CAPUT VIII.
De mystico Dominici altaris convivio: quod ne quispiam
minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris antiquius
esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum
fuerit: ipso autem manna longe praestantius,
cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans
comparatio instituitur.
43.
His abluta plebs dives insignibus, ad Christi
contendit altaria, dicens: Et introibo ad altare Dei,
ad Deum qui laetificat juventutem meam [(Psal. XLII, 4)]
;
depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata
in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire convivium.
Venit igitur, et videns sacrosanctum altare
compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu
meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae
ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit
me
[(Psal. XXII, 1, 2)]
. Et infra: Nam etsi ambulem
in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu
mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata
sunt. Parasti in conspectu meo mensam 337 adversus
eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput
meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum
est!
44.
Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia
videns (quoniam quae sunt invisibilia, non videntur,
nec possunt humanis oculis comprehendi)
dicat forte: Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices [(Exod. XVI, 13)] :
Ecclesiae autem illi dilectae haec
sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod
oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum