PL 16, col. 475
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.6 · Concerning Repentance 1.7
33, 34); nec ovem pastor despexit errantem [(Luc.
XV, 4)] .
28.
Vos autem dicitis: Noli me tangere. Vos dicitis
volentes justificare vos ipsos: Non est proximus
noster, superbiores quam legisperitus ille qui
Christum tentare cupiebat; ille enim dixit: Quis est
meus proximus [(Luc. X, 29)] ? Ille interrogat, vos negatis;
sicut sacerdos ille descendentes, et sicut levita
praeterientes, quem curandum suscipere debuistis,
nec recipientes hospitio, pro quo Christus
du onumeravit aera, cujus te proximum fieri Christus
jubet, ut facias in eum misericordiam. Ipse enim
est proximus, quem non solum conformis natura
conjunxerit, sed etiam misericordia copulaverit. Ab
eo te alienum superbia facis, extollens te frustra inflatus
mente carnis tuae, et non tenens caput. Si
enim caput teneres, adverteres non tibi eum
deserendum, pro quo Christus mortuus est. Si caput
teneres, adverteres corpus omne compaginando potius
quam solvendo, in incrementum Dei per copulam
charitatis, et redemptionem crescere peccatoris.
29.
Cum igitur fructum omnem aufertis poenitentiae,
quid aliud dicitis, nisi hoc: Nemo de vulneratis
nostrum ingrediatur hospitium: nemo sanetur in
nostra Ecclesia? Apud nos non curantur aegroti:
sani sumus, medicum non habemus necessarium;
quia ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed his qui
male habent [(Matth. IX, 12)] .
CAPUT VII.
Christum ut omnes ad coenam suam invitet obtestatus,
Novatianos nec ipsos ad eam ingredi, nec aliis ingressum
permittere significat, quod Ecclesia sancta
non imitatur. Deinde eosdem haereticos cum Christo,
qui omnes salvos fieri cupiat, partem habere non
posse planum facit.
30.
[Alias cap. VI.] Ergo, Domine Jesu, ad Ecclesiam
tuam totus adveni, quoniam Novatianus excusat.
Novatianus dicit: Juga boum emi [(Luc. XIV,
19)] , qui jugum Christi suave non suscipit, et onus
grave collo imponit suo, quod portare non queat.
Novatianus servos tuos a quibus invitabatur, tenuit,
et contumelia affectos occidit quos iterati baptismatis
labe inquinavit. Mitte ergo ad exitus viarum,
et collige bonos et malos [(Luc, XIV, 21)] : et debiles,
et caecos, et claudos introduc in Ecclesiam tuam.
Jube impleatur domus tua: introduc omnes ad coenam
tuam; quia quem tu vocaveris, dignum facies,