PL 16, col. 476

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.7 · Concerning Repentance 1.8

si sequatur. Ille sane rejicitur, qui non habuerit vestem
nuptialem, hoc est, amictum charitatis, velamen
gratiae. Mitte, inquam, ad universos.
51.
Non excusat Ecclesia tua a coena tua, excusat
Novatianus. Non dicit familia tua: Sana 399 sum,
medicum non requiro; sed dicit: Sana me, Domine,
et sanabor: salva me, et salvabor [(Jerem. XVII, 14)] .
Denique Ecclesiae tuae species est in illa, quae accessit
retro, et tetigit fimbriam vestimenti tui, dicens
intra se: Quia si tetigero vestimentum ejus,
salva ero [(Matth. IX, 21)] . Haec ergo Ecclesia confitetur
vulnera sua, haec curari cupit.
32.
Et tu quidem, Domine, omnes cupis sanare, sed
non omnes curari volunt. Non vult Novatianus, qui se
putat esse sanum. Tu, Domine, aegrum te esse dicis,
et in minimo nostram sentis infirmitatem, dicens:
Aeger eram, et visitastis me
[(Matth. XXV, 36)] :
Novatianus illum minimum visitare nescit, in quo
tu desideras visitari. Tu dicis Petro [(De Poenit., dist.
I, c. Potest fieri, § Dicis Petro)] excusanti, ne ei pedes
lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis partem
mecum [(Joan. XIII, 8)] . Quod ergo isti possunt
consortium tecum habere, qui claves regni non
suscipiunt, negantes quod dimittere peccata debeant?
33.
Quod quidem recte de se fatentur; non habent
enim Petri haereditatem, qui Petri sedem non
habent, quam impia divisione discerpunt: sed
hoc improbe, quod etiam in Ecclesia donari peccata
negant posse, cum Petro dictum sit: Tibi dabo claves

regni coelorum, et quaecumque ligaveris super terram,
erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super
terram, erunt soluta et in coelis [(Matth. XVI, 19)] ; cum
et ipse vas electionis Dominicae dicat: Si cui autem
quid donastis, et ego; nam et ego quod donavi, propter
vos in persona Christi [(II Cor. II, 10)] . Cur igitur
Paulum legunt, si eum tam impie arbitrabantur errasse,
ut jus sibi vindicaret Domini sui? Sed vindicavit
acceptum, non usurpavit indebitum.
CAPUT VIII.
Quanta discipulis suis Christus contulerit. Novatianos
dum manus imponunt ac baptismum conferunt, a se
ipsis redargui; quippe quod eadem auctoritate peccata
remittantur in poenitentia atque in baptismate.
Ad extremum eorum tumor maxime Dominico exemplo

castigatur.
34.
[Alias cap. VII.] Vult Dominus plurimum
posse discipulos suos, vult a servulis suis ea fieri in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.