PL 16, col. 477

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.8

nomine suo, quae faciebat ipse positus in terris [(Joan. XIV, 12)] .
Denique ait: Et majora his facietis [(Matth. X, 8)] .
Dedit ut mortuos suscitarent. Et cum
ipse Saulo reddere posset usum videndi, eum tamen
ad Ananiam discipulum suum misit; ut ejus benedictione
Saulo refunderentur oculi, quos amiserat [(Act. IX, 7)] .
Petrum quoque secum in mari jussit
ambulare, et quia titubavit, reprehendit illico, eo
quod doni gratiam fidei pusillitate minuisset [(Matth.
XIV, 29)] . Dedit etiam discipulis ut lux mundi essent
per gratiam [(Matth. V, 14)] , qui erat ipse lux mundi.
Et quia descensurus esset e coelo, et in coelum ascensurus,
Eliam ad coelum levavit [(IV Reg. II, 11)] ,
inde eum in terris complacito redditurus tempore.
Baptizaturus quoque in Spiritu sancto et igne (Matth.

III, 11) 400 per Joannem baptismatis sacramenta
praemisit.
35.
Omnia denique donavit discipulis suis, de
quibus ait: In nomine meo daemonia ejicient, linguis
loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum
quid biberint, non eis nocebit: supra aegros manus
imponent, et bene habebunt [(Marc. XVI, 17, 18)] . Omnia
ergo dedit, sed nulla in his hominis potestas est,
ubi divini muneris gratia viget.
36.
Cur ergo manus imponitis, et benedictionis
opus creditis, si quis forte revaluerit aegrotus? Cur
praesumitis aliquos a colluvione diaboli per vos
mundari posse? Cur baptizatis, si per hominem peccata
dimitti non licet? In baptismo utique remissio
peccatorum omnium est: quid interest, utrum per

poenitentiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum
sacerdotes vindicent? Unum in utroque mysterium
est.
37.
Sed dicis quia in lavacro operatur mysteriorum
gratia. Quid in poenitentia? Nonne Dei nomen operatur?
Quid ergo? Ubi vultis, vindicatis vobis Dei
gratiam: ubi vultis, repudiatis? Sed hoc insolentis
arrogantiae, non sancti timoris est; ut fastidio vobis
sint, qui volunt agere poenitentiam. Perpeti videlicet
flentium lacrymas non potestis. Non ferunt
oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum,
superbo oculo et tumido corde delicati mei,
indignanti voce dicentes singuli: Nolite me tangere,
quia mundus sum.
38.
Dicit quidem Dominus ad Mariam Magdalenam:
Noli me tangere
[(Joan. XX, 17)] ; sed non
dixit, quia mundus sum, qui mundus erat: tu audes,
Novatiane, mundum te dicere, qui etsi operibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.