PL 16, col. 478

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.8 · Concerning Repentance 1.9

mundus esses, hoc solo verbo fieres immundus?
Esaias dicit: O miser ego, et compunctus corde; quia
cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio
quoque populi immunda labia habentis habitem [(Esai.
VI, 5)] ! et tu dicis, mundus sum, cum mundus non
sit, ut scriptum est, nec unius diei infans [(Job. XIV,
4)] ? David dicit: Et a delicto meo munda me [(Psal.
L, 4)] , quem utique misericordem saepe Domini justificavit
gratia: tu mundus, cum tam injustus sis,
ut non miserearis; ut festucam in oculo fratris tui
videas, trabem autem quae in oculo tuo est, non
consideres [(Matth. VII, 3)] ? Immundus enim apud
Deum omnis iniquus. Quid autem injustius, quam
ut velis tibi dimitti peccata tua, cum roganti ipse
non putes remittenda? Quid injustius, quam ut te

justifices, in quo damnas alterum; cum graviora
committas?
39.
Denique remissionem celebraturus peccatorum
nostrorum Dominus Jesus dicenti sibi Joanni: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me!
respondit: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem
justitiam
[(Matth. III, 14, 15)] . Et Dominus quidem
venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet;
et baptizari voluit, cui mundari necesse non
erat: vos quis ferat, qui putatis vobis opus non esse
mundari per poenitentiam; 401 quia mundatos
vos esse dicitis per gratiam, quasi jam peccare vobis
impossibile sit?
CAPUT IX.
Scripturae verbis, Si autem in Dominum peccaverit

homo, quis orabit pro eo? collatione similium locorum
ostenditur non significari neminem rogaturum,
sed dignum deprecatorem inquirendum esse, quales
fuerunt Moyses ac Jeremias, quorum precibus populo
Israelitico pepercisse Deus legitur.
40.
[Alias cap. VIII.] Sed dicitis: Scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad
Dominum: si autem in Dominum peccaverit homo,
quis orabit pro eo
[(I Reg. II, 25)] ? Primum, ut supra
jam dixi, tunc te ista paterer objicere, si solis
praevaricantibus non relaxares poenitentiam. Tamen
quid scrupuli ista affert quaestio? Non enim scriptum
est: Nullus orabit pro eo: sed, Quis orabit, hoc
est, quis ille sit, qui in tali causa orare possit, quaeritur,

non excluditur.
41.
Denique habes in psalmo decimo quarto: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.