PL 16, col. 480
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.10 · Concerning Repentance 1.9
43.
Merito ergo scriptum est: Quis orabit pro eo?
hoc est, talis qualis Moyses, qui se offerat pro peccantibus:
talis qualis Hieremias, cui prophetae
cum esset dictum a Domino Deo nostro: Noli orare
pro populo isto [(Jerem. VII, 16)] ; tamen oravit, et
veniam meruit. Denique intercessione prophetica,
et obsecratione tanti vatis inflexus Dominus dicit
ad Hierusalem; quoniam ea quoque poenitentiam
pro delictis egerat, dicens: Domine omnipotens, Deus
Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat
ad te: audi, Domine, et miserere [(Baruch. III, 1, 2)] .
Et jubet luctus vestimenta deponi, et abjici gemitus
poenitentiae; sic enim scriptum est in fine libri: Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tuae, et
indue te decorem ejus, quae a Deo data est tibi gloria
in aeternum
[(Baruch. V, 1)] .
CAPUT X.
Joannem non absolute ac simpliciter prohibuisse ne pro
sontibus peccati ad mortem fieret oratio; cum pro
similibus Moysen, Jeremiam ac Stephanum orasse
non ignoraverit; et ipse quoque iisdem veniam significaverit
non denegandam.
44.
[Alias cap. IX.] Tales igitur deprecatores in
delictis maximis sunt requirendi; nam si quicumque
de populo orent, non exaudiuntur.
45.
Unde nec illa quaestio vestra quidquam poterit
afferre ponderis, quam sumitis de epistola Joannis
dicentis: Qui scit fratrem suum peccare peccatum
non ad mortem, petat, et dabit illi vitam Deus; quia
non peccat ad mortem. Est peccatum ad mortem, non
de illo dico, ut oret [(I Joan. V, 16)] ; non enim ad
Moysen et Hieremiam loquebatur, sed ad populum,
qui suorum peccatorum alium precatorem deberet
adhibere: cui satis est si pro levioribus delictis
Deum precetur, graviorum veniam justorum orationibus
reservandam putet. Nam [(De Poenit. dist. 1,
c. Si sacerdos, § Nam quomodo)] quomodo Joannes
diceret 403 non orandum pro delicto graviore, qui
legisset Moysen rogasse et impetrasse; ubi erat
praevaricatio voluntaria: qui sciret etiam Hieremiam
rogasse [(Jerem. XIV, 13)] .