PL 16, col. 482

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.11 · Concerning Repentance 1.12

post lapsum, et pro nomine Dei passos: num possumus
his martyrum consortia negare, quibus
Dominus Jesus non negavit? Audemus 404 igitur
dicere non esse his vitam redditam, quibus Christus
coronam reddidit? Sicut ergo post lapsum plerisque
si patiantur, corona redditur; ita si credant, et
fides redditur. Quae fides Dei donum est; sicut habes
scriptum: Quia a Deo vobis datum est, non solum ut
credatis in eum, sed etiam ut pro illo patiamini [(Philip. I, 29)] .
Numquid is qui Dei donum habet,
potest non habere indulgentiam?
50.
Non una autem, sed duplex gratia est, ut
omnis qui credit, et patiatur pro Domino Jesu.
Habet igitur qui credit suam gratiam: habet autem
alteram, si fides ejus passionibus coronetur. Neque

enim priusquam pateretur Petrus, sine gratia fuit:
sed ubi passus est, acquisivit alteram. Et plerique
qui non habuerunt gratiam, ut pro Jesu paterentur;
habuerunt tamen gratiam, ut in Jesum crederent.
51.
Ideo dicitur: Ut omnis qui credit in eum,
non pereat [(Joan. XX, 31)] . Omnis, inquit, hoc
est, ex quocumque statu, ex quocumque lapsu, si
credat, perire non timeat. Potest enim fieri ut
aliquem de Hierusalem descendentem in Hiericho [(Luc. X, 33)] ,
hoc est de martyrii certamine relapsum
in istius vitae cupiditatem saecularemque
gratiam, vulneratum a latronibus, hoc est, a persecutoribus,
et semivivum derelictum Evangelicus
ille Samaritanus inveniat, qui nostrarum custos
animarum est (Samaritanus enim custos dicitur), et

non praetereat eum, sed curet et sanet.
52, Fortasse ideo non praeterit eum, quia aliquid
in eo vitale agnoscit; unde is possit vitam resumere.
Nonne vobis videtur ille qui lapsus est, semivivus
esse, si vitale aliquid fides spiret? Nam qui penitus
Deum ex suo corde abjicit, ille mortuus est. Qui
ergo non penitus abjicit, sed per impressionem tormentorum
ad tempus negavit, semivivus est. Aut
si mortuus est, cur ei dicitis, agendam poenitentiam,
qui jam curari non potest? Si semivivus est, infunde
oleum et vinum, non vinum sine oleo, scilicet quod
et foveat et remordeat. Tolle eum in jumentum
tuum, trade stabulario, duo aera ad ejus curam
impende, esto ei proximus [(Ibid., XXXIV, 35)] .
Proximus autem esse non potes, nisi facias misericordiam;

nemo enim potest dici proximus, nisi
qui curaverit, non occiderit. Si autem vis dici proximus,
dicit tibi Christus: Vade, et tu fac similiter [(Ibid., 37)] .
CAPUT XII.
Locis ex Joannis Evangelio jam citatis alius indidem
adjungitur. Tum servandorum Dei mandatorum
necessitatem objicientibus facile respondetur non ei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.