PL 16, col. 486
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.13 · Concerning Repentance 1.14
vulneret, et contra se armet, quem debilitandum
putavit. Sic et sanctum Job magis amavit, posteaquam
vulneravit: qui totum corpus diris perfusus
ulceribus, diaboli quidem morsum pertulit, sed venena
non sensit. Et ideo bene ei dictum est: Adduces
draconem in hamo, illudes eum sicut avem: ligabis
eum sicut passerem puer, imponens super eum manum [(Job XL, 24)] .
65.
Vides quemadmodum a Paulo illudatur, ut in
cavernam ejus, sicut puer ille propheticus [(Esai. XI,
8, 9)] , manum mittat, et nihil serpens noceat ei, de
latebris eruat eum, de veneno ejus faciat spiritale
antidotum; ut quod venenum est, medicamentum
fiat: venenum est ad interitum carnis, medicamentum
fit ad salutem spiritus. Quod enim nocet corpori,
juvat spiritum [(De Poenit, dist. 1, cap. Potest,
§ Quod nocet)] .
66.
Manducet ergo terram meam serpens, dentem
carni infigat, conterat corpus, dicat Dominus et
de me: Trado tibi eum, tantummodo animam ejus custodi [(Job II, 6)] .
Quanta vis Christi, ut custodia hominis
imperetur etiam ipsi diabolo, qui semper vult
nocere. Dominum ergo Jesum nobis propitiemus:
imperante Christo, et diabolus ipse fit praedae suae
custos, vel invitus mandatis obsecundat coelestibus:
et quamvis immitis, tamen mansuetis obsequitur
imperiis.
67.
Sed quid ego commendo obsequium ejus? Sit
ille semper malus, ut sit bonus Deus semper, qui
malitiam ejus nobis in gratiam convertit. Vult nocere
ille, sed non potest, si Christus obsistat: carnem
ulcerat, sed custodit animam: terram devorat, sed
reservat spiritum. Denique scriptum est: Tunc lupi
et agni simul pascentur: leo et bos paleam manducabunt,
serpens autem terram ut panem: et non nocebunt,
neque vastabunt 408 in monte sancto meo, dicit Dominus [(Esai. XI, 6 et seq.)] .
Damnati enim serpentis
haec est sententia: Erit tibi terra cibus [(Gen. III, 14)] .
Quae terra? Ea utique de qua dictum est: Terra es,
et in terram ibis [(Ibid., 19)] .
CAPUT XIV.
Quod supra dixerit Ambrosius carnem ad interitum
Satanae traditam a serpente comedi, hoc ita demum