PL 16, col. 487

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.14

docet fieri, si anima carnalibus cupiditatibus liberetur.
Quamobrem multa praecipit ad oculorum mentisque
custodiam necessaria: quae castissimi Josephi
exemplo firmat: dehinc omnes ad retia quibus
in voluptatis ignem trahimur, declinanda hortatus;
ne timeamus quominus a serpente caro nostra edatur,
suadet.
68.
Hanc terram serpens manducat, si propitius
est nobis Dominus Jesus, ut non compatiatur anima
carnis debilitati, non accendatur vapore carnis,
et calore membrorum. Bonum est nubere magis quam
uri [(I Cor. VII, 9)] ; est enim flamma quae interna urit [(Prov. VI, 27)] .
Unde hunc ignem non alligemus in
sinu mentis, et recessu pectoris, ne interioris nostri
uramus exuvias, et forense hoc nostrae animae vestimentum,

velamenque carnale edax libidinis flamma
consumat, sed transeamus per ignem [(Esai. XLIII, 2)] .
Et si quis incidit amoris incendium, transiliat, et
transeat: non alliget adulterinam cupiditatem vinculis
cogitationum, nullos sibi nodos assiduae nexu
meditationis astringat; non intendat saepius in formam
mulieris meretricis, nec adolescentula ad vultum
juvenis oculos levet. Et si fortuitu aspexit, et
capta est; quanto magis capietur, si curiosa aspexit!
69.
Vel consuetudo nos doceat. Ideo velamine obnubit
caput suum mulier, ut etiam in publico tuta verecundia
sit: non facile vultus ejus adolescentis oculis
occurrat, nuptiali velamine tecta sit; ne vel fortuitis
occursibus pateat ad vulnus vel alienum, vel

suum: sed utrumque suum vulnus est. Quod si tegmine
caput velat [(I Cor. XI, 5 et seq.)] , ne temere aut
videatur, aut videat (dum enim caput velatur, vultus
absconditur), quanto magis velare se debet pudoris
tegmine, ut etiam in publico habeat suum ipsa
secretum!
70.
Verum esto, inciderit oculus, sed non intendat
affectus. Non enim vidisse crimen est, sed cavendum
ne origo sit criminis. Videt carnalis oculus,
sed premat cordis oculos, maneat mentis verecundia.
Habemus moralem et indulgentem Dominum;
dixit quidem propheta: Nolo intendas in formam mulieris
fornicariae; sed tamen Dominus dixit: Qui viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam adulteravit
eam in corde suo [(Prov. V, 2)] . Non dixit: Si

quis viderit, 409 adulteravit; sed: Si quis ad concupiscendum
viderit, non aspectum obligavit, sed affectum
quaesivit. Bonus tamen pudor, qui ipsos corporis
oculos sic premere consuevit, ut saepe non videamus
etiam quod videmus. Etenim specie aspicere
videmur, quidquid occurrerit; sed si non misceatur
animi intentio, hic quoque secundum carnis officium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.