PL 16, col. 488
De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Repentance 1.14
noster aspectus vanescit; ita plus videmus animo,
quam corpore.
71.
Et si viderit caro ignem, non alligemus ignem
in sinu, hoc est, in secreto mentis, animique arcano.
Non implicemus ignem hunc ossibus, non ipsi
nobis nodos injiciamus; non misceamus sermonem
aliquem cum hujusmodi, unde exaestuet ignis adulterinus.
Sermo juvenculae nodus adolescentium est:
verba adolescentis vincula sunt amoris.
72.
Vidit hunc ignem Joseph, quando eum adulterii
cupida mulier allocuta est [(Gen. XXXIX, 7)] ; voluit
eum capere sermone, misit laqueos labiorum
suorum, sed pudicum virum ligare non potuit. Solvit
enim vincula mulieris vox pudoris, sermo gravitatis,
habena cautelae, fidei custodia, castimoniae
disciplina. Capere igitur eum retibus suis impudica
non potuit: misit manum, et apprehendit vestem
ejus, ut nodo stringeret. Verba petulantis mulieris
cupiditatum retia sunt, manus ejus amoris nodus est [(Prov. VII, 21)] :
sed nec retibus capi potuit mens pudica,
nec nodo: excussa vestis, solutus est nodus;
et ideo quia non alligavit ignem in sinu mentis suae,
non combussit corpus suum.
73.
[Alias cap. XIV.] Vides ergo, quia animus noster
culpae est auctor? Itaque innocens caro, sed plerumque
peccati ministra. Ergo non te vincat formae
concupiscentia. Multa retia tenduntur a diabolo,
multi laquei. Oculus meretricis laqueus amatoris est.
Ipsi nobis oculi nostri retia sunt; et ideo scriptum
est: Neque capiaris oculis tuis [(Prov. VI, 25)] . Ipsi
nobis ergo tendimus retia, quibus involvimur et implicamur.
Ipsi nobis vincula nectimus, sicut legimus:
Quia vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur [(Prov. VI, 2)] .
74.
Et ideo transeamus ignem adolescentiae, ardoremque
juvenilis aetatis: transeamus aquam, non
remaneamus in aqua; ne flumina nos profunda concludant.
Transeamus magis, ut et nos dicamus: Torrentem pertransivit anima nostra
[(Psal. CXXIII, 5)] ; qui
enim transit, salvus est. Denique Dominus sic ait: Si transeas per aquam, tecum sum, flumina te non
concludent
[(Esai. XLIII, 2)] ; et Propheta dicit: Vidi
impium superexaltatum ultra cedros Libani: et transivi,
et ecce non erat [(Psal. XXXVI, 35, 36)] . Transi
saecularia, et cecidisse aspicies altitudines impiorum.
Moyses quoque transiens saecularia flumina,
vidit visum magnum, et ait: Transiens videbo hoc visum [(Exod. III, 3)] ;
si enim fuisset in corporis vitiis
et saeculi istius lubricis voluptatibus, tanta non vidisset
mysteria.
75.
Transeamus ergo et nos ignem hunc libidinis,
quem timens Paulus, sed nobis timens, qui castigando