PL 16, col. 489

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.14 · Concerning Repentance 1.15

corpus suum, fecerat ut jam 410 non timeret
sibi, dicit nobis: Fugite fornicationem [(I Cor. VI, 18)] .
Fugiamus ergo tamquam sequentem, quae non post
nos, sed in nobis sequitur nosmetipsos. Ergo videamus
diligenter, ne dum illam fugimus, nobiscum
eam portemus. Volumus enim plerumque fugere,
sed si non penitus eam de nostro excutimus animo,
tollimus eam magis, quam relinquimus. Transiliamus
ergo eam, ne nobis dicatur: Ambulate in igne
flammae vestrae, quem accendistis vobis [(Esai. L, 11)] .
Quoniam sicut ille qui alligat ignem in sinu vestimenta
comburit [(Prov. VI, 27)] ; sic qui ambulat super
ignem, pedes comburat necesse est; quoniam scriptum
est: Ambulabit quis super carbones ignis, pedes
autem non comburet [(Prov. I, 28)] ?

76.
Gravis ignis est, et ideo non demus illi alimenta
luxuriae. Pascitur libido conviviis, nutritur
deliciis, vino accenditur, ebrietate inflammatur. Graviora
his sunt fomenta verborum, quae vino quodam
Sodomitanae vitis mentem inebriant. Caveamus tamen
et hujus abundantiam vini; ubi enim caro inebriatur,
mens titubat, animus vacillat, cor fluctuat.
Et ideo ad utrumque utile praeceptum est, quo monetur
Timotheus: vino modico utere propter frequentes
tuas infirmitates [(I Tim. V, 23)] . Cum calet corpus,
trahit vaporem: cum alget morbi frigore caro, refrigeratur
anima tua: cum dolet corpus tuum, tristis est
mens tua, sed tristitia tua in gaudium veniet.
77.
Noli ergo timere si manducetur caro tua, anima
tua non devoratur. Ideo David non timere se dicit;

quia carnem ejus, non animam inimici edebant, sicut
legimus: Dum appropinquant super me nocentes, ut
edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi
infirmati sunt, et ceciderunt [(Psal. XXVI, 2)] . Ruinam
igitur solam facit sibi serpens; ideo serpenti traditur,
qui a serpente elisus est; ut quem dejecit, hunc
erigat: et fiat ruina serpentis hominis resurrectio.
Satanam autem corporalis hujus contritionis et carnalis
auctorem debilitatis Scriptura ostendit, Paulo
dicente: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus
Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar [(II Cor.
XII, 7)] . Sic ergo curare Paulus didicit, quemadmodum
ipse sanatus est.
CAPUT XV.
Rediens a digressione, quid sit venire in virga vel in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.