PL 16, col. 492

De poenitentia (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Concerning Repentance 1.16 · Concerning Repentance 1.15

quia per poenitentiam tributa spes fuerat
his qui lapsi sunt, revertendi. Sed hoc praetentum
est specie. Caeterum episcopatus amissi dolore succensus
Novatianus schisma composuit.
86.
Sed non intelligitis quia de vobis quoque prophetavit
Apostolus, et vobis dicit: Et vos inflati estis,
et non magis luctum habuistis; ut tollatur de medio
vestrum, qui hoc opus fecit [(I Cor. V, 2)] ? Utique tunc
penitus tollitur, cum aboletur peccatum ejus; non
enim excludendum ab Ecclesia dicit Apostolus, qui
suadet esse purgandum.
413
CAPUT XVI.
Novatiani cum Apostolo comparantur. Quam pulchre
illis conveniat Domini verbum: Nescitis cujus spiritus
estis. Poenitentiae studium ab eis exstingui, dum

ejus fructum e medio tollunt. Hoc pacto Christi
promissis privari peccatores; qui tamen non cito
admittendi ad mysteria. Denique poenitentium quorumdam
exempla proponuntur.
87.
Cum igitur apostolus peccatum remiserit,
qua vos auctoritate dimittendum negatis? Quis reverentior
Christi, Novatianus, an Paulus? Sed noverat
Paulus Dominum misericordem; noverat Dominum
Jesum severitate magis discipulorum offensum, quam
misericordia [(II Cor. II, 10)] .
88.
Denique Jacobum et Joannem dicentes quod
ignem de coelo peterent, qui consumeret eos, qui
Dominum recipere nolebant, confutavit Jesus dicens: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit

animas hominum perdere, sed salvas facere
[(Luc. IX,
55, 56)] . Et illis quidem dixit: Nescitis cujus spiritus
estis, qui ipsius erant spiritus; vobis autem dicit:
Non estis spiritus mei, qui meam clementiam non
tenetis, qui meam refutatis misericordiam; qui excluditis
poenitentiam, quam ego per apostolos meos
praedicari volui in nomine meo.
89.
Frustra enim dicitis vos praedicare poenitentiam,
qui tollitis fructum poenitentiae [(Luc. XXIV, 47)] .
Homines enim ad aliquod studium aut praemiis aut
fructibus incitantur: omne autem studium torpescit
dilatione. Et ideo Dominus ut praesentium fructu
cumularetur devotio discipulorum, 414 dixit quoniam
qui dimisisset omnia sua, et Deum secutus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.