PL 16, col. 537
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.6 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1
42.
Omnem enim vim venenorum suorum in dialectica
disputatione constituunt, quae philosophorum
sententia definitur non astruendi vim habere, sed
studium destruendi. Sed non in dialectica complacuit
Deo salvum facere populum suum: Regnum enim
Dei in simplicitate fidei est, non in contentione sermonis [(I Cor. IV, 20)]
.
CAPUT VI.
Christum Patri dissimilem non esse probaturus, memoratis
celebrioribus Arianorum ducibus, quam
male inter eos conveniat, aperit, atque adversus eos,
tamquam in monstra quaedam, praesidium Scripturarum
ostendit.
43.
[Alias cap. IV.] Dissimilem igitur dicunt esse:
nos negamus; immo potius horremus hanc vocem.
Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et
nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus
apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus
Christum. Quid multa? Patrem interrogemus,
cujus honori studere se dicunt, si Filius
degener judicetur. Sed non est honorificentia boni
Patris, Filii injuria. Non potest bono Patri placere,