PL 16, col. 538
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.6 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1
si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem
aequasse credatur.
44.
Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos
paulisper verba converto. Sed quem potissimum
legam Eunomiumne, an Arium, vel Aetium ejus
magistros? Plura enim nomina, sed una perfidia,
impietate non dissonans, communione discordans:
non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur
enim secum nolint convenire, non intelligo. 452
45.
Eunomii personam defugiunt Ariani,
sed ejus perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur.
Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit.
Magna caecitatis effusio! Auctorem probant,
exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese
divisere formas. Alii Eunomium, vel Aetium, alii
Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel
perfidiae hujus haeredes sequuntur, alii diversos.
Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre
dividunt, ipsi se scindunt.
46.
Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam
Dei, quibus inter seipsos non convenit,
conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus
respondendum est, nominabo. Haeresis enim, velut