PL 16, col. 541

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.8 · Exposition of the Christian Faith 1.9 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0

dissimilem; sempiterno enim temporale dissimile
est. Clamat Propheta sempiternum, clamat et Apostolus
sempiternum: plenum est vetus Testamentum
testimoniis Filii sempiterni, plenum est novum.
55.
Ordinem ergo teneamus. Scriptum est in veteri
Testamento, ut vel unum de pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit [(Esai. XLIII, 10)]
.
Nihil ergo argumentabor, teipsum
interrogo. Quis hoc dicit, Pater, an Filius? Utrum
dixeris, eo te convinci intelliges: vel si credas,
doceri? Quis ergo hoc dicit, Pater, an Filius? Si
Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus: Si
Pater: Post me, inquit, non erit. Hic priorem, ille
posteriorem non habet: invicem in se et Pater in
Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Cum enim Patrem

dixeris, ejus etiam Filium designasti; quia
nemo ipse sibi pater est: cum Filium nominas,
etiam Patrem ejus fateris; quia nemo ipse sibi filius
est. Itaque nec Filius sine Patre, nec Pater potest
esse sine Filio. Semper igitur Pater, semper et Filius.
56.
In principio enim erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in
principio apud Deum [(Joan. I, 1)]
. Erat, inquit, apud
Deum. Erat, erat, erat, erat: ecce quater erat. Ubi
impius invenit quod non erat? Alibi quoque Joannes
in epistola sua dicit: Quod erat in principio [(I Joan.
I, 1)]
; indefinite tenditur, erat: quidquid excogitaveris,
erat Filius.
57.
Omnes autem haereses hoc capitulo brevi piscator
noster exclusit. Quod enim erat in principio,

non includitur tempore, non principio praevenitur.
Ergo Arius conticescat. Quod autem erat apud Deum,
non permixtione confunditur: sed manentis Verbi
apud Patrem solida perfectione distinguitur, ut Sabellius
obmutescat. Et Deus erat Verbum. Non ergo
in prolatione sermonis hoc Verbum est, sed in illa
coelestis designatione virtutis, ut confutetur 455
Photinus. Quod vero erat in principio apud Deum,
sempiternae divinitatis in Patre et Filio inseparabilis
unitas edocetur ut erubescat Eunomius. Postremo
cum omnia per ipsum facta dicantur, ipse conditor
novi utique Testamenti et veteris designatur; ut
Manichaeus locum tentationis habere non possit. Ita
piscator bonus intra unum omnes rete conclusit; ut
faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.
CAPUT IX.
Haereticos interrogat Vir sanctus, ostensaque illorum
responsione, qua Filium omni quidem tempore
priorem, Patre autem posteriorem esse affirmabant,
in Deum induci mutationem, aeternitatem utrique
personae tribuendam colligit.

58.
Dic mihi, haeretice, dat enim veniam elementissimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.