PL 16, col. 540

De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.7 · Exposition of the Christian Faith 1.8 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0

non vultus est corporalis, non fucis composita, non
ceris: sed simplex de Deo, egressa de Patre, expressa
de fonte.
50.
Per hanc imaginem Philippo Patrem Dominus
demonstravit, dicens: Philippe, qui me videt,
videt et Patrem. Et quomodo tu dicis: Ostende nobis
Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater
in me est [(Joan. XIV, 9 et 10)]
? Videt enim in imagine
Patrem, qui videt in Filio. Vides quam imaginem
dicat? Imago ista veritas est, imago ista justitia est,
imago ista Dei virtus est: non muta, quia Verbum
est: non insensibilis, quia sapientia est: non
inanis, quia virtus est: non vacua, quia vita est:
non mortua, quia resurrectio est. Vides ergo quia
dum imago dicitur, Patrem significat esse cujus

imago sit Filius; quia nemo potest ipse sibi imago
sua esse.
51.
Plura possem de Filii testimoniis dicere,
sed ne forte ipse sibi nimium favisse dicatur, Patrem
interrogemus. Nempe ipse dixit: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
.
Pater Filio dicit: Ad imaginem et similitudinem
nostram; et tu dissimilem Filium Dei
dicis?
52.
Joannes dicit: Dilecti, filii Dei sumus, et
nondum apparet quid erimus: scimus quia si revelatum
fuerit, similes ei erimus [(I Joan. III, 2)]
. O improvida
amentia! o impudens pervicacia! Homines sumus,
et in quo possumus, ad similitudinem Dei erimus;
et similem audemus Dei Filium denegare?
454 53. Ergo Pater dixit: Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram. In principio
ipsius mundi Patrem et Filium esse audio, et unum
opus cerno. Audio loquentem, agnosco facientem;
sed et Patris et Filii unam imaginem, unam similitudinem
lego. Similitudo haec non diversitatis, sed
unitatis est. Quod igitur tibi usurpas, Filio Dei derogas;
cum utique nisi per imaginem Dei, ad imaginem
Dei esse non possis.
CAPUT VIII.
Ex probata Filii cum Patre similitudine, eumdem
aeternum etiam esse haud aegre demonstrari, quod
nihilominus astruitur e prophetia Esaiae, ac Joannis
Evangelio; cujus ultimi auctoritate obrui haeresiarchae
declarantur.

54.
[Alias cap. V.] Claret igitur non esse dissimilem,
et ideo proclivior via est, ut etiam sempiternum
esse fateamur, cum similis sempiterni utique
sempiternus sit. Si autem Patrem sempiternum dicimus,
et hoc idem Filium denegamus, dicimus esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.