PL 16, col. 545
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.11 · Exposition of the Christian Faith 1.12 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0
voles. Usu, inquis, accipimus eo qui nascitur, priorem
esse qui generat. Persequere igitur omnia vestigia
consuetudinis, et sicaetera conveniunt, non obsisto
quin et istud requiras: si autem nulla concordant,
quemadmodum cum desint caetera, hoc solum
exigis? Ergo quia usum requiris, quando generatus
est ex Patre, parvulus fuit. Vidisti in cunis infantulum
vagientem, processus aliquos accepit aetatis; si
enim infirmitatem generationis habuit, necesse est 458
ut non solum nascendi, sed etiam vivendi inciderit
infirmitatem.
71.
Sed fortasse eo prolabaris amentiae, ut de Dei
Filio ista non abnuas, qui eum ex infirmitate metiris
humana; quid si Deum negare non potes nomine,
infirmitate tamen hominem vis probare? Quid si
dum Filium discutis, Patrem arguis: et dum Christo
praejudicas, Patrem adjudicas?
72.
Nam si divina generatio subjecta tempori fuit,
et id ex usu generationis usurpatur humanae; ergo
et Pater corporali utero portavit Filium, decem
mensium curriculis onus vexit. Sed quomodo sine
sexu altero generationis usus? Vides solemnem generationis
seriem non coepisse, et tu partus cujusdam
corporeae necessitatis putas fuisse solemnes. Tu
usum quaeris, ego sexum: tu tempus exigis, ego ordinem:
tu finem discutis, ego quaero principium,
Nempe finis ex principio, non principium pendet ex
fine.
73.
Omne, inquis, quod natum est, principium habet;
et ideo quia Filius est, principium habet, et ex
tempore esse coepit. Quod ipsorum ore sit dictum.
Ego autem Filium natum esse profiteor: quod reliquum
est impietatis, horresco. Deum confiteris,
homo, et tali circumscribis calumnia? Deus hanc
averruncet amentiam.
CAPUT XII.
Iteratae in Filium objectioni iterum respondetur eam
retorqueri etiam in Patrem posse; cum ergo Pater
nec loco, nec tempore, aliave ulla creatura indigeat,
sic nec eorum indigentiam attribuendam Filio: cujus
singularis generatio est non solum e Patre, sed
etiam e Virgine; proptereaque cum in hac non sexus
aut similia locum habuerint, in illa quoque non habuisse.
74.
Rursus objiciunt: Ergo non est Filius, si non
habet quae habent filii. Ignoscat mihi Pater, ignoscat
Filius, ignoscat et Spiritus sanctus, quaestionem
pro pietate referre cupienti. Est certe Pater, et
manet semper: sunt etiam creaturae pro dispositione
divina. Est ergo aliquid earum quod non subjectum
sit aut locis, aut temporibus, aut creationi, aut