PL 16, col. 546
De fide (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Exposition of the Christian Faith 1.12 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.0 · Exposition of the Christian Faith 1.pref.1
causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid
ergo dicitis? Est horum aliquid quo egeat Pater?
Impium est dicere. Ergo aut desinite, quae creaturarum
sunt, aptare divinitati: aut si comparare
contenditis, considerate quo vestra procedat impietas;
quod absit ut vel in sensus nostros aliquando
veniat.
75.
Nos enim piam responsionem tenemus. Namque
omnipotens Deus est, et ideo nullo eorum Pater
indiget, qui non habet mutationem sui aliquam,
vel profectum quo nos egemus, quorum infirmitas ex
hujusmodi rebus profectum accipit. Qui autem omnipotens
est, 459 utique non creatus, et sine loco, et
supra tempora est. Nihil enim ante Deum, immo
hoc ipsum Verbum, ante Deum dicere esse aliquid,
grave. Ergo si ita est, quia nihil horum est in Deo
Patre, quae profectum significent; quia Deus est:
nihil horum aptari etiam potest Dei Filio, ut vel initium
accipiat, vel profectum; quia Deus verus ex
Deo vero est.
76.
Ergo quia usitatum non reperimus ordinem,
acquiesce, Ariane, praecipuam Filii generationem
fuisse. Acquiesce, inquam; et si mihi non credis,
erubesce vel Dei vocem dicentis: Cui me similem
aestimastis [(Esai. XLVI, 5)]
? Et iterum: Quia non sicut
homo, ita et Deus [(Num. XXIII, 19)]
. Etenim si operatio
Dei praecipua est, quia non manibus operatur aliquid,
non labore conficit, non diebus absolvit; Ipse
enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt [(Psal. CXLVIII, 5)]
:
cur non credamus praecipuam
generationem esse ejus in Filio, cujus praecipuam
creationem in operibus agnoscimus? Dignum certe
est ut specialiter et praecipue videatur generasse Filium.
Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet
potestatis inusitatae gratiam.
77.
Non sola admirabilis ex Patre generatio Christi,
admirabilis etiam ipsa generatio ejus ex Virgine. Tu
illam dicis nostrae similem conceptionis, et ego probo
et istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam
fateri. Dic quemadmodum sit natus ex Maria,
quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo
sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum
puella mater ante fetus, quam copulam
ut uxor experta? Causa deerat, et generabatur filius.
Unde ergo legis novatae partus?
78.
Si igitur in Virgine usus defuit generationis
humanae, quemadmodum in Deo Patre propriae generationis
usum requiris? Certe usus in sexu est,
quia sexus in carne est: ubi ergo caro non est,
quemadmodum carnis infirmitatem exigis? Nemo
meliorem discutit: credere tibi jussum est, non discutere
permissum est. Scriptum est enim: Credidit