PL 16, col. 889

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Tum quae illic contineantur, mystice decursis, FELICIS administrationem praedicat, polliceturque adjutores
ei non defuturos.
AMBROSIUS FELICI salutem.
1.
Etsi habitu corporis minus valebam, tamen ubi
sermonem unanimi mihi pectoris tui legi, non mediocrem
sumpsi ad convalescendum gratiam, quasi
quodam tui alloquii puleio refotus; simul quia celebrem
utrique nostrum annuntiasti diem adfore,
quo suscepisti gubernacula summi sacerdotii, de
quo ante momentum cum fratre nostro Bassiano
loquebar. Ortus enim sermo de basilicae, quam condidit
Apostolorum nomine, dedicatione, dedit huic
sermoni viam; siquidem significabat quod sedulo
tuae quaereret sanctitatis praesentiam.

2.
Tum ego nostris fabulis intexui diem natalis
tui, qui foret in exordio ipso kalendarum Novembrium:
eumque, si non fallerer, appropinquasse,
et crastina celebrandum die; unde posthac non excusaturum.
Promisi ergo de te, quoniam et tibi id
de me licet: promisi illi, exegi mihi; praesumptum
enim habeo quod affuturus sis, quia debes adesse.
Non ergo te magis meum promissum tenebit, quam
tuum institutum, qui id in animum indueris, ut
quod oportet facias. Advertis itaque quia non tam
promissi audax, quam tui conscius fratri spopondi.
Veni igitur, ne duos sacerdotes redarguas: te, qui
non adfueris; et me, qui tam facile promiserim.
3.
Natalem autem tuum prosequemur nostris orationibus,
et tu nostri in tuis votis non obliviscaris.

Te noster spiritus comitabitur: tu quoque cum ingredieris
secundum tabernaculum, quod dicitur sancta
sanctorum [(Exod. XXVI, 35 et seq.)] : facito nostro
more, ut nos quoque tecum inducas. Cum spiritu
adoles aureum illud thymiamaterium, nos ne intermiseris;
ipsum est enim quod in secundo tabernaculo
est, de quo plena sapientiae oratio tua sicut incensum
dirigitur ad coelestia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.