PL 16, col. 890

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

4.
Ibi arca Testamenti undique auro tecta, 764
id est, doctrina Christi, doctrina sapientiae
Dei. Ibi dolium aureum habens manna; receptaculum
scilicet spiritalis alimoniae, et divinae promptuarium
cognitionis. Ibi virga Aaron insigne sacerdotalis
gratiae. Aruerat ante, sed in Christo refloruit.
Ibi Cherubim super tabulas Testamenti, lectionis cognitio
sacrae. Ibi propitiatorium, supra quod in excelsis
Deus Verbum est, imago invisibilis Dei [(Coloss.
I, 15)] , quod tibi dicit: Loquar tecum desuper
propitiatorium de medio duorum Cherubim [(Exod.
XXV, 22)]
; sic enim loquitur nobiscum, ut nos ejus
sermonem intelligamus: vel quia non mundana, sed
intelligibilia loquitur, sicut ait: Aperiam in parabolis
os meum [(Psal. LXXVII, 2)]
. Ubi enim Christus,

ibi omnia, ibi doctrina ejus, ibi peccatorum remissio,
ibi gratia, ibi separatio mortuorum ac viventium.
5.
Et Aaron quidem semel stetit in medio eorum,
objiciens se, ne mors transiret ad viventium agmina
a funeribus mortuorum [(Num. XVI, 47, 48)] . Hic autem
quasi Verbum semper stat in singulis, quem
nos non videmus, intra nos separans rationabiles
virtutes a cadaveribus passionum lethalium, et pestilentium
cogitationum. Hic stat, quasi qui in hunc
mundum venerit, ut aculeum mortis hebetaret, devoratorium
ejus obstrueret, viventibus aeternitatem
gratiae daret, defunctis resurrectionem concederet [(Hebr. II, 14, 15)] .
6.
Huic tu militas bonam militiam [(I Tim. I, 18)] ,
hujus depositum custodis, hujus pecuniam feneras,

secundum quod scriptum est: Fenerabis gentibus [(Deut. XV, 6)]
.
Bonum fenus spiritalis gratiae, quod
veniens Dominus cum usuris exiget; et cum te bene
dispensasse invenerit, dabit tibi plura pro paucioribus:
eritque mihi fructus dulcissimus, quod meum
in te judicium comprobabitur. Ordinatio non reprehendetur,
quam accepisti per impositionem manuum
mearum, et benedictionem in nomine Domini

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.